Distinctio 39
DISTINCTIO 39
Dictum
Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam ?Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur. Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam,ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, ei cuique necessaria pro suo modo subministrentur . Unde quidam in episcopum electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, neeius occasione res ecclesiae dilapidarentur.