Text List

Distinctio 40

DISTINCTIO 40

Dictum

Oportet quoque episcopum esse ornatum et hospitalem. Ornamenta episcopalia uirtutes debent intelligi, que a Domino eis repromittuntur, dum dicitur: ,,Sacerdotes eius induam salutari Unde in ueteri testamento uariis uestibus ex precepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis uirtutibus splendere debet uita pontificis, ut gradui conferat decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed uita et mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex offitio suscepto non licentiam peccandi, sed necessitatem bene uiuendi se nouerintassecutos.

Unde Sim acu s Papa ait.

Caput 1

Offitium sacerdotii non confert, sed adimit licentiam delinquendi.

Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum sedis priuilegio», uel successores eius, peccandi iudicamus licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae transmisit ad posteros. Quod illi concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos par conuersationis splendor illuminat. Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt, que a loci predecessore testanturs. Aut enim claros ad hec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

Caput 2

. Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum.

Item Ieronimus [ad Heliodorum, epist. I.] Non est facile stare in loco Petri et Pauli et tenere cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur:non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed quiexercent opera eorum.

Caput 3

Morum nobilitas, non loci uel generis, sacerdotes notificet.

Item Gregorius. Nos, qui presumus, non ex locorum uel generis digni

Caput 4

. Non loca uel ordines, sed merita nos Deo coniungunt.

Idem Anastasio Presbitero, [lib. VI. epist. 29.] Non loca uel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed nos aut merita bona coniungunt, aut mala disiungunt.

Caput 5

Magnitudo peccati uel dignitatis quemque fortiter deicit.

Item Iohannes Crisostornus, [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.] Homo Christianus fortiter cadit in peccatum propter duas causas: aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.

Caput VI

. Dampnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens.

Item ex gestis Bonifacii Martiris. Si Papa suae et fraternae salutis negligens reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis; multis in eternum uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius; pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertunt propensius pendere.

Caput 7

. Non ordines, sed uitae merita nos Deo commendant.

Item Augustinus ad Valerium, [epist. CXLVIII.] Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nichil esse in hac uita et maxime in hoc temporefacilius et leuius et hominibus acceptabilis episcopi, autpresbiteri, aut diaconi offitio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nichil apud Deum miserius et tristiuset dampnabilius.

§. 1. Item: Nichil est in hac uita et maxime in hoc tempore difficilius et laboriosius et periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio,sed apud Deum nichil beatius, si eo modo militetur, quonoster imperator iubet. Quis autem sits modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore,quo discere ceperam, uis mihi facta est merito peccatorum meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus locus gubernaculorum52 mihi traderetur, qui remum tenere non noueram.

Caput 8

. Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, nisi legaliter et iuste seruetur.

Item Ysidorus. Sicut uiri et mulieris digna coniunctio unum facit matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus, ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbiterum, et electio et consecratio unum faciunt episcopum: que omnia unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram trahitur, nisi legaliter conseruetur, nisi iuste uiuendo laudetur.

Caput 9

. Gratia, non locus soluat animam.

Ambrosius, [lib. de paradiso, c. 4.] Illud autem aduerte, quia extra paradisum uir factus est, mulier intra paradisum, ut aduertas,quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum,hoc est in inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa,que in meliori loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior inuenitur.

Caput 10

. De eodem.

Item Gregorius, [lib. VI. Reg. epist. 5.] Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate iustus fuit: in monte peccauit. Sed ista cur dicimus, cum maiora nouerimus? Quid enim paradiso iucundius? quidcelo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus de celo peccando cecidit.

Caput 11

. De eodem .

Idem. Adam primus homo de paradiso pro peccato eiectus est: hoc est, qui Dei nobilitatem a se deiecit, nobilitate loci priuatur.

Caput 12

. Non est uere sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos.

Item Iohannes Crisostomus, [id est, auctor operis imperfecti in Matth. hom. 43. ad c. 23.] Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes; multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo sedeatis super cathedram, quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos est. Qui bene sederitsuper cathedram, honorem accipit cathedrae; qui malesederit, iniuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdosde sacerdotio suo crimen adquirit, non dignitatem. In iudicio enim sedens, si quidem bene uixeris et bene docueris,populum instruis&; si uero bene docueris et maleuixeris, tui solius condempnator eris. Nam bene uiuendoet bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat:bene autem docendo et male uiuendo Deum instruis, quomodo te debeat condempnare.

idem: §. 1. Quicumque desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in celo, nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu tractauerit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo appareat aliis maior, sed quomodo omnibus inferior uideatur,quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed qui fuerit iustior, ille maior est

PrevBack to TopNext