Distinctio 5
DISTINCTIO 5
Dictum
Hec, que de priuilegiis et ceteris infra positis scripta sunt, tam secularibus quam ecclesiasticis legibus conueniunt. Nunc ad differentiam naturalis iuris et ceterorum reuertamur.
§. 1. Naturale ius inter omnia primatum obtinet et tempore et dignitate. Cepit enim ab exordio rationalis creaturae, nec uariatur tempore, sed immutabile permanet.
§. 2. Sed cum naturale ius lege et euangelio supra dicatur esse comprehensum, quedam autem contraria his, que in lege statuta sunt, nunc inueniantur concessa, non uidetur ius naturale immutabile permanere. In lege namque precipiebatur: „ut mulier si masculum pareret, quadraginta, se wero feminam, octuaginta diebus a templi cessaret ingressu ; nunc autem statim post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item® mulier, que menstrua patitur, e# immunda reputabatur ; nunc autem nec, ecclesiam intrare nec sacrae communionis misteria percipere, illa, que par it, uel illud, quod gignitur, nec statim post partum baptizari prohibetur.
Caput 2
Mulier in ipsa qua genuerit hora gratias actura ecclesiam intrare non prohibetur.
[Gregorius ibidem continenter.] Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo pondere peccati grauatur; uoluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione uoluptas est, in partu uero prolis gemitus. Unde ipsi primae mulieri dicitur: ,,In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam, ipsam ei penam in culpam uertimus.
Caput 3
Mulierem enixam, uel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari.
Item [Idem ad eundem.] Baptizari autem uel enixam mulierem, uel hoc, quod genuerit, si periculo mortis urgetur, uel ipsa hora eadem, qua gignit uel, eadem, qua natum est id quod gignitur, nullo modo prohibetur: ne, dum adhuc tempus ad prebendum reaemtionis misterium queritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
Caput 4
Antequam puer ablactetur, uel mater purificetur, ad eius concubitum uir non accedat.
Item. [Gregor. ibid. continenter.] Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quousque qui gignitur ablactetur. Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. Si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non debent admisceri: quippe et sine partus causa cum in menstruis consuetis detinentur, uiris suis misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis uir ad menstruam mulierem accedat.
§. 1. Que tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non ualet s, quia ei naturae superfluitas in culpam non debet reputari, et per hoc, quod inuita patitur, iniustum est, ut ecclesiae priuetur ingressu. Nouimus namque, quod mulier, que fluxum patiebatur, sanguinis post tergum Domini humiliter ueniens uesti-menti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas sua recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, que menstruam patitur sanguinis, ei non liceat ecclesiam intrare? Si enim eaP bene presumsit, que uestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, que naturae suae uitio infirmantur?
§. 2. Sanctae autem communionis misterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non presumit, laudanda est; sed si perceperit non est iudicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia sepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus.