Distinctio 41
DISTINCTIO XLI.
Dictum
Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus, habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus, nec affectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de uestibus, quam de cibis intelligendum est.
Caput 1
Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus.
Unde Augustinus ait in lib. [III.] de doctrina Christiana, [cap. 12.] "Quisquis rebus preter euntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans, aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur,ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est".
§. i. "Quid igitur locis, et temporibus, et personis conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur,insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat, et sanius quisque maluerit more Domini pisceuesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, author deo more iumentorum. Non enim propterea continentiores sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escisaluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum quod facimus".
Caput 3
Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus cibis non cogantur diuites uti.
Idem in libro de uerbis Domini [secundum Mattheum c. 7. serm. V.]. Non cogantur diuites pauperum cibis uesci, utantur consuetudine infirmitatis suae; sed doleant se aliter non posse: si consuetudinem mutant3 egrotant. Utantur superfluis, dent inopibus necessaria; utantur preciosis,dent pauperibus uilia.
Caput 4
Equanimitas tolerandinon usus, uel abstinentia cibi iustitiam facit.
Idem in lib. [II.] quest. euang. [c. n.] Quod dicit Dominus in euangelio: „Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis,“ ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperan-cia per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sedconcupiscentia reprehendenda est. Non enim interestomnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitaticorporis, dummodo congruas in generibus alimentorumhis, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumasmultum interest, cum uideamus aliorum stomachum citiussaturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; aliosautem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter inopiam perpetret uel ante horam positas epulas,si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, nonquid uel quantum alimentorum pro congruentia hominumatque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitateanimi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere;ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolusdicit: „Scio et minus habere, scio et habundare; ubiqueet in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habun-dare, et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me con-fortat.“
Caput 5
Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur.
Item ex Concilio Gangrensis, [c. ultimo.] Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus, Dissolutos autem et fractos uestibus et incessunon recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes, omnem locum in nomine Domini edificatum honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, que supra uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis, in ecclesia fieri exoptamus.
Dictum
Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum est. Ut enim alibi dicitur: ,, quisquis contemptis his, cum quibus uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus. Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographs ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia excita curis vastabat mentem, inter cetera etiam hoc notabile indicavit: "Incessus eius modo citus modo tradus"