Text List

Distinctio 42

DISTINCTIO XLIL

Dictum

Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: „ Hospes eram, et non suscepistis me. Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos attrahat.

§. i. Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sualiberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur; ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uitae subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat:utrumque enim pietati promittitur.

§.2. Unde Apostolus scribens ad Timotheum ait: ,, Exerce te ipsum ad pietatem. Nam corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et futurae.“ Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinarinon poterit.“

§. 3. Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur,que pauperes non recipit in s hospitio, que pedes sanctorum non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur alieni.

§. 4. Unde quidam hospitalitatis opera despicientes in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo statutum est [c. 11.];

Caput 1

Non sunt despiciendi, qui conuiuia pauperibus exhibent.

Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est conuiuia, pauperum exhibent et propter honorem Domini conuocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus, paruipendens quod geritur, anathema sit.

Dictum

Hinc etiam Iohannes Euangelista in epistola sua quendam Diotrepem excommunicat, qui nec pauperes recipiebat, et recipientes de ecclesia eiciebat. In hospitalitate autem non est habendus delectus personarum, sed indifferenter quibuscumque sufficimus hospitales nos exhibere debemus.

Unde Iohannes Crisostomus in epist. ad Ebreos, [hom. XI. ad c. 6. circ. fin.]

Caput 2

In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio.

Quiescamus ab hac absurda curiositate, et diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Siuero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat. Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret;sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non enim ex uita eorum, quos accipis , mercedem tibi retributurus est Deus, sed ex uoluntate et°s ex honorificentia multa, ex misericordia, et bonitate.

Dictum

Sed licet ipsa conuiuia despiciendanon sint, nec tamen in ecclesiis celebrari, nec clericos ad ea conuocatos partes sibi ex eis tollere oportet.

Unde in Laudicensi Concilio, [c. 27.]:

Caput 3

Clerici ad agapen uocati partem sibi non tollant.

Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos ad agapen uocatos partes tollere, propter iniuriam, que ex hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari.

Caput 4

. In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus sternere liceat.

Item, c. 28. Non oportet in basilicis seu in ecclesiisagapen facere et intus manducare, uel accubitus sternere.

Caput 5

. Nisi necessitate coacti in ecclesia clerici non conuiuentur.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 30.] Nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab huiusmodi conuiuiis quantum fieri potest prohibeantur.

Caput 6

De eodem.

Item ex dictis B. Benedicti Abbatis. Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud geratur uel condatur, quam quod diuinis ministeriis conueniat.]

Caput 7

De eodem.

Item Augustinus [epist. CIX. de regula monachorum.] In oratorio preter orandi et psallendi cultum66 penitus nichil agatur, ut nomini huic et opera iugiter inpensa concordent.]

PrevBack to TopNext