Text List

Distinctio 43

DISTINCTIO XLIII.

Dictum

Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus, et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur.

§. i. Debet etiam gratiam docendi liabere, quia, ut Ieronimus ait: ,, Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculolupi sunt arcendi.“ In ipsa autem doctrina discretum oportet esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat.

Unde Gregorius in XV. cap. [Part. II.] sui Pastoralis [c. 4.] ait;

Caput 1

De discretione predicationis, et silentii.

Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit. Sepe namque rectores inprouidi, humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueri-tatis uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in Ysaia: ,,Canes muti, non ualentes latrare. Hinc rursum queritur dicens in Ezechiele: „Non ascendistis ex aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini. Ex aduerso quippe ascendere est pro defensione gregis uoce libera huius mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit,murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus delinquenti populo dicitur in Hieremia £: „Prophetae tui uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam prouocarent. Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant; quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia,dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt. Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiamqui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: „Ut potenssit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt, redarguere. Hinc per Malachiam dicitur: „Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex oreeius, quia angelus Domini exercituum est. Hinc per Ysaiam Dominus ammonet dicens: „Clama, ne cesses,sicut tuba exalta uocem tuam. Preconis quippe offitium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius,quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus Apostolorum: hinc est enim, quod super pastoresprimos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi precipitur in Exodo , ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: „Ut audiatur sonitus, quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur P, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam rectaopera debemus accipere? Propheta attestanteq, qui ait in Psalmo CXXXVI.: „Sacerdotes tui induantur iusticia/Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiamcum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quantocautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate adloquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. Hinc nam queueritas dicit in Marco : „Sal in uobis, et pacem habete inter uos Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait ad Romanos: “Non plus sapere, quam oportet sapere,sed sapere ad sobrietatem In Exodo y in sacerdotis ueste iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur. Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur?Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interiusgrana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet.Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quodiam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas in Marco: „Habete sal in uobis, et pacem habete interuos: ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: MalaPunica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem fidei cauta obseruatione teneatis.

§. 1. Prouidendum quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullomodo non solum praua, sed nec recta quidem nimie etinordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur,cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate leuigatur, et auctorem suurii hec eadem loquacitas inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: „Vir, quifluxum seminis patitur, inmundus erit.“ In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est audita equa-litas locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur,cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi sapientibus in Actibus Apostolorum Predicator egregius semiuerbiusss uocatus est. Qui ergo fluxum seminis sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset, dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed aa inmundiciam semen fundit. UndePaulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.:,, Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuoset°nn aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum,insta oportune, inportune.“ Dicturus: „inportune,“ premisit: „ oportune,“ quia scilicet apud auditoris mentemipse° sua uilitatePP se destruit, si habere inportunitas oportunitatem nescit.

Caput 2

Porcis et canibus sacra non sunt committenda.

Item Origenes In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sitis, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis,(hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum,etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis, emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis diuinae sententiae proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium propositum nostrum.

Caput 3

. Verba predicationis persecutoribus suis prelati non subtrahant.

Item Anacietus, [epist. I. omnibus Episcopis.] Scimus autem, multos ob id infestare doctores, ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam.

Caput 4

Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei consilium illis non annuntiat.

Item Gregorius Venantio, Episcopo, [lib. I. epist. 33.] Ephesiis Paulus dicit: „Mundae sunt manus meaea sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominusannunciarem omne consilium Dei uobis.“ Mundus ergo asanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronun-ciare noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit,eos proculdubio tacendo pastor occidit.

Caput 5

Eternae dampnationis penam incurrit Predicator, qui semen diuini uerbi non spargit.

Item Nicolaus Papa [ad Michaelem Imperatorem in epistola, cuius initium est: „Proposueramus.“] Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta; jjuae si non sparserimus, uae si tacuerimus.“ Quod cum electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his(quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant parere, despiciunt.

Dictum

Pariter quoque obseruare debet sacerdos, ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed sui costentationem facit. Unde in expositione: ,, Beati inmaculati, dicitur: „ Vicium animi est, indignis secreta uulgare, quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur.“ In quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus.

PrevBack to TopNext