Distinctio 46
DISTINCTIO XLVI.
Dictum
Caput 1
Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent.
Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur,quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis» culmine residere, eosque, quos docent, ut longeinfra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo , sed uix dominando dignantur loqui. Recte autemhis per Prophetam Dominus dicit: ,,Vos autem cum austeritate inperabatis eis et cum potentia/ Cum austeritateenim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur.
Dictum
Ecce, quare litigiosi prohibentur inepiscopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant,uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel interfratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur.
Caput2
De his, qui peccantibus adulantur.
Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent que increpare debuerant. Hinc enimper Prophetam dicitur: „Vae qui consuunt puluillos subomni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersaeetatis. Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat.
§. 1. Hinc rursum scriptum est: „Ipse edificabat parietem, illi autemliniebant eum Parietis quippe nomine peccati duriciadesignatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt,qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant.
Caput 5
Remoneatur ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum profectibus inuidens non promoneatur.
Caput 10
Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat.
Item Leo Papa [Episcopis per Campaniam, epist. I. c. 4.] Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus.