Text List

Distinctio 45

DISTINCTIO XLV.

Dictum

Sequitur: „ non percussorem K Non enim oportet episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit adflagella.

Unde Gregorius scribit I oh anni Episcopo Constantinopol. [lib. I. epist. 52.]

Caput 1

Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi.,

Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri, canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores enim facti sumus, non percussores. Egregius Predicator dicit: „ Argue, obsecra, increpa cum omni patienti det doctrina.“ Noua uero atque inaudita est ista predicatio, que uerberibus exigit fidem.

Caput 2

Item in quodam Concilio [Romano sub Siluestro, c. 17.] Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat, non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus,triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam.

Caput 3

Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi

Item Pascas io Episcopo Neapolim [lib. XI. epist. I5.] Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent,non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic magis, quam Dei probantur causas attendere.

§. 1. Iudeisi quidem Neapolim habitantes s questi nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nuncusque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando, etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus, ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat,sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique licentiam.

Caput 4

Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant.

Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et Germaniam constitutis. Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim posttrinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse est queque negotia ecclesiastica post multarum experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis materia scandalorum et presumptio Iudeorum § atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi nonuult fieri.

Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint , cogendi sunt retinere.

Unde in Tollet ano Concilio IV. [c. 56.] statutum est:

Caput 5

Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur

De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini deinceps uim ad credendum inferre. ,,Cui enim uult Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae. Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem ad Christianitatem coacti sunt, (sicuts factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quamui uel necessitate susceperint”, tenere cogantur, nenomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt,uilis ac contemptibilis, habeatur.

Caput 6

Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat.

Item Leo Episcopus, [epist. LXXXII. ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem, c. i.] Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio, plus karitas quam potestas. Sed ab his, quique sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis placet honor inflat superbiam, et quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

Caput 7

Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus uerberibus timeri querens.

Item ex canone Apostolorum, [can. 28. (juxta priscam uersionem)]. Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus, quia numquam nos Dominus hoc docuit. Econtrario uero ipse, ,,cum percuteretur, non repercutiebat, cum malediceretur, non maledicebat, cumpateretur, non comminabatur."

Caput 8

Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant.

Item ex Concilio Bracarensi [III. c. 7.] Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos efferuescere, quanto poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui,exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit etei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incautesubdita percutit membra, ipse quoque debitam sibisubditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidamsapiens dicit®: „Leuiter castigatus reuerentiam exhibetcastiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter,quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia perceptae potestatis elatus, malicia tantum& crediderit uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit,excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit.

Dictum

Salomon uero econtra ammonet, dicens: „ Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius amorte. “ Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quemcrebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominusflagello facto de resticulis male uersantesin templo flagellauitet de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem illum satanae corporaliter nexandum tradidit, etmagum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam incanonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliteruersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, sireligionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi precipiuntur.

Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit lib. XX. p. 4. c. 11.

Caput 9

Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina.

Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debetrectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiensdisciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et uinum ad hibeturet oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleumfoueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleumsananda fouentur®. Miscenda ergo est lenitas cum se-ueritate, faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi,neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirgasimul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis,sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait:„ Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virgaenim s percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo estdistrictio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi,que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit uigor sed non exasperans; sit zelus, sed non inmo-derate seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simulcum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districteseuientem.

§. 1. Certe cum Israeliticus populus ante Deioculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eiusrector audisset: „Descende, peccauit populus tuus," acsi ei diuina uox diceret: „qui in tali peccato lapsus est,meus non est," atque subiungeret: „Dimitte me, utirascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque tein gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cuipreerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait:,,Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me delibro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de librouitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eiuspopuli constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait:„Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite deporta usque ad portam per medium castrorum, et occidatunusquisque fratrem et amicum et proximum suum;cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum." Ecce, qui uitam hominum p etiam cum sua mortepetiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne qamoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre nondubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriritimuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deumprecibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intusamans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia, nec misericordiae disciplina. Unde hic quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: ,,Cumque sederemquasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari ministerium pietatis.

Caput 10

Iuste indicans misericordiam cum iusticia seruat.

Idem. Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam perequitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de iusticia etramite deuians cadat, et unde non iustificate, inde potius condempnetur.

Caput 11

Qui remittit, et qui corripit, uter que miseretur.

Item Augustinus in Enchiridion, [c. 72.] "Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo Iesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat,uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici."

Dictum

Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus Albinus ait:

Caput 12

De multiplici genere elemosinarum.

Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quolesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes in uiam ducere ueritatis.

Caput 13

Elemosinae corporali® prefertur elemosina cordis.

Item Augustinus, [lib. L. homiliarum, hom. 6.] Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae. Elemosina cordis est dimittere, a quo Iesus es. Namdare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes;indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi.

§.1. 214 d Elemosina cordis multo maior est quam elemosina corporis.

§. 2. Caritatis elemosina sine terrena substantia sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sinesbenigno corde tribuitur, omnino non sufficit.

Dictum

Ex his omnibus apparet, quod nec lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur,non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine ad uerbera sempei parati intelligendi sunt, qui per flagella non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit:„ Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo.

Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, lib. XIX. p. 4. c. 23.

Caput 14

Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur.

Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec indisciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus nec a conpassione pietatis obdurescant, cumcontumaces corrigunt, nec disciplinae uigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinaeuigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta.

Caput 15

Vere iusius miseris compatitur, delinquentibus indignatur.

Idem [homil. XXXIV. in euangel. (circa init.] Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem, quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae, aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes.

§. i. At contra hi, qui de falsa iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt.

Caput 16

Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur.

Item Ieronimus, in Ieremia. Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum,sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere,quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere. Unde doctor gentium: „Factus sum,“ inquit,„ infirmus infirmis/

Caput 17

In populum ira Dei deseuit, cum Predicator delinquentes palpat, non corripit.

Idem Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt,erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum est: „Peccantem coram omnibus argue, ut ceterimetum habeant; et iterum: ,,Auferte malum desuobis ipsis. Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem:,,Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. Neque illud euangelicum inplere student, ut si uiderint peccantem, primosecrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus; quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum ueludgentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt,uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas,que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus. Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus committente plebs uniuersa polluitur.

Dictum

Hinc etiam alibi dicitur: „Hectorem subditis pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat. Percussor quoque dicitur, qui sermone inutiliinfirmorum conscientiam uulnerat.

Unde Anacietus Papa [epist. II. ad Episcopos Italiae]:

Caput 18

Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor uocatur.

Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra,et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam fidem tenentes consolidare.

PrevBack to TopNext