Distinctio 48
Distinctio 48
Dictum
Prohibentur etiam „neophiti in episcopos ordinari, ut qui herierat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere eratin circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautoristrionum, hodie non sii consecrator uirginum. Causa autem huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem, modos personarum, uel se contempnere; non ieiunauit,non fleuit, non se correxit, non pauperibus erogauit. In arrogantiam (que est ruina diabolii) incidunt, qui puncto horae necdumdiscipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, ,,miserum est,eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus.
Caput 1
Neophitus in episcopum non est ordinandus.
Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati sunt, etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus, et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque est preceptum apostolicum, dicens: „Nonneophitum,ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et inslaqueum diaboli.“ Si uero precedente tempore mortale aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est. Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri.
Caput 2
Qui dicantur neophiti.
Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae fidei erat erudicione plantatus,sic modo neophitus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos sacros ordines irrepserit.
§, i. Ordinate ergo adordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta queritascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non prius tignorum pondus accipiant s, nisi a nouitatissuae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur,accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.