Distinctio 49
DISTINCTIO XLIX
Dictum
Ecce, a quibus uiciis debeant esse inmunes, qui in episcopumsunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deumparantur, necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut enim ait Gregorius in Pastorali.
§. i. „Sollicite formidandum est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quiais, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur,caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo sequisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen depra-uat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum.
Caput 1
Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offere non debet.
Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in Leuitico: ,, Loquere ad Aaron: homo de semine tuo perfamilias, qui habuerit maculam, non offerat panemDeo suo, nec accedat ad ministerium eius.“ Ubi etrepente subiungitur; ,,Si cecus fuerit, si claudus, si uelparuo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus s, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo,si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel pondero-sus.“
§. i. Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dumlucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetanteAnna dicitur in libro Regum: „ Pedes sanctorum suorumseruabit, et impii in tenebris conticescent.
§. 2. Claudus uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed perinfirmitatem mentis uitae uiam perfecte» non ualet tenereuam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dumuxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hincetenim Paulus dicit ad Ebreos: „ Remissas manus etdissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibusuestris, ut non claudicans erret °, magis autemp sane-tur“.
§. 3. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odoresfetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretioexprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus.Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum q :„Nasus tuus sicut turris, que est in Libano,“ quia nimirumsancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeantper discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex altodeprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetesnolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plusquam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur.Unde hic quoque subditur: ,,uel grandi uel torto naso.“Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitasinmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionissuae rectitudinem ipsa confundit.
§. 4. Fracto autem pedeuel manu est, qui uiam Domini pergere omnino nonualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenushec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab hisomnimodo alienus existat.
§. 5. Gibbus uero est, quemterrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam adsuperna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur,intendat, qui et si quando aliquid ex bono patriae celestisaudierit, ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis ponderepregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationisstatum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudiniscuruum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit inPsalmo XXXVII.: „Incuruatus sumet humiliatus sumyusquequaque.“ Quorum culpam quoque per semetipsamueritas reprobans ait in Luca: „Semen autem, quod inspinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur,et non referunt fructum.“
§. 6. Lippus uero est, cuiusquidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sedtamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippeoculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes palpebrae grossescunt, quorum quia infusionecrebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et suntnonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, quiuidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usuprauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit,cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: ,,Colirioinunge oculos tuos, ut uideas. Colirio quippe oculos utuideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminisclaritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuuamus.
§. 7. Albuginem uero habet in oculo, quiueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiaeseu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet,albuginem tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit,cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernaecognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquampenetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut dequibusdam dicitur ad Romanos: ,,Dicentes enim seesse sapientes, stulti facti sunt.“
§. 8. Iugem uero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. Inscabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur , per quamrecte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutisscabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum incogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat ad Corinthios:,,Temptatio non apprehendat uos, nisi humana,“ ac si aperte diceret:Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum uero est temptationis certamine et operatione superari.
§. 9. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati tedio excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritiacapti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda queque cogitationi obicit, ad in imicicias accendit,et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur,quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersaanimum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum: "Radix omnium malorum est cupiditas."
§. 10. Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere,sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderaminegrauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opusnefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippeest ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, queprofecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua nonexerceat operapp, ab his tamen non eleuatur mente,nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quiagrauat hunc in abditis pondus turpe.
Caput 2
Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet.
Item Ieronimus super Malachiam, [ad c. 1. v. 7. 8.] Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt,quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit, et qui honorat potentem et despicit pauperem.
Et infra: §. 1. ,, Si offeratis cecum ad immolandum, nonnemalum est? etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulusesse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentemlocat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum indiuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud delibro Regum: „Usquequo claudicas in duas partes?“Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae redarguendum. Indignum est enim dare Deoquod dedignatur homo.