Distinctio 6
DISTINCTIO 6
Caput 1
De multiplici genere illusionis.
Deliis ita scribit B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo, [resp. n.] "Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit, nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritualis intelligens quasi per somnium eum illudi reputat, qui temptatus immundicia ueris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lauandus est aqua, ut culpam cogitationis lacrimis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat."
§. i. Sed est in eadem illusione necessaria ualde discretio, ua subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti ormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae suae superfluitate aut infirmitate, aliquando excogitatione contingit pollutio.
§. 2. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est, quam fecisse.
§. 3. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem sacri misterii percipiendi, uel missarum sollempnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut exhibere ministerium pro eo, quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri misterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri misterii, ut arbitror, abstinere debet humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tunc, uel in suo iudicio libera q cum se etsi in dormientis corpore nihil meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit se in ingluuiem cecidisse.
Caput 2
Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu.
Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, an delectatione, uel (quod maius est) peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia et primo culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uelut spiritus consensit.
§. 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem delectationem et consensum iudex sui animus presideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum uero caro delectari ceperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
§. 2. Et sepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamenanimus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille celestis exercitus precipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem in lege peccati que est in membris meis.“ Si autem captiuus erat, minime repugnabat: quapropter et captiuus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis eius lex, que in membris est, repugnabat; si autem repugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim) captiuus, et liber: liber ex iustitia, quam diligit; captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
Caput 3
Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi.
Item Ysidorus Sententiarum libro, [Lib. III. Sent. de summo bono, cap. 6. (no. 13. 14.)] "Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, cogitationis affectibus preuenimur. Luxuriae quippe imagines, quas in ueritate gessimus, sepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo occurrunt"
Dictum
His ita respondetur. In lege et euangelio naturale ius continetur; non tamen quecunque in lege et euangelio inueniuntur, naturali iuri coherere probantur. Sunt enim in lege quedam moralia, ut: non occides et cetera, quedam mistica, utpote sacrifitiorum precepta, et alia his similia. Moralia mandata ad naturale ius spectant atque ideo nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mistica vero, quantum ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantum ad moralem intelligentiam, inueniuntur sibi annexa; ac per hoc, etsi secundum superficiem uideantur esse mutata, tamen secundum moralem intelligentiam mutabilitatem nescire probantur.
§. 1. Naturale ergo ius ab exordio rationalis creaturae incipiens, ul supra dictum est, manet immobile. Ius uero consuetudinis post naturalem legem exordium habuit, ex quo homines conuenientes in unum ceperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex quo Cain ciuitatem edificasse legitur, quod cum diluuio propter hominum raritatem fere uideatur exstinctum, postea postmodum£ a tempore Nemroth reparatum siue potius immutatum existimatur, cum ipse simul cum aliis alios cepit opprimere; alii swa imbecillitate eorum ditioni ceperunt esse subiecti, unde legitur de eo: „Cepit Nemroth esse robustus uenator coram Domino, id est hominum oppressor et exstinctor; quos ad turrim edificandam allexit.