Distinctio 7
DISTINCTIO 7
Dictum
Caput 1
De conditoribus legum.
Moises gentis Hebreae primus omnium diuinas leges sacris literis explicauit. Foroneus rex Grecis primus leges iudiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges Egiptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus edidit. Licurgus primus Lacedemoniis iura ex Apollinis auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit. Deinde cum populus seditiosos magistratus terre non posset, decemuiros legibus scribendis creauit, qui leges ex libris Solonis in latinum sermonem translatas XII. tabulis exposuerunt.
Caput 2
Nomina eorum, qui leges XII. tabularum exposuerunt.
[Isidor. ibidem continenter.] Fuerunt autem hi App. Claudius, Genutius, Sextius, Veturius, Iulius, Manlius, Sulpitius, Curiatius, Romilius, Posthumius. Hi decemuiri legum conscribendarum electi sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere uoluit, sed non perseuerauit obtrectatorum metu. Deinde Cesar cepit id facere, sed ante interfectus est. Paulatim autem antiquae leges uetustate atque incuria obsoleuerunt, quarum etsi iam nullus est usus, notitia tamen necessaria uidetur. Novae a Constantino Cesare ceperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Ermogeniani codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cuiusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum uocauit.