Distinctio 8
DISTINCTIO 8
Dictum
Differt etiam ius naturae a consuetudine et constitutione. Nam iure naturae sunt omnia communia omnibus, quod non solum inter eos seruatum creditur, de quibus legitur: „ Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una £tc. uerum etiam ex precedenti tempore a philosophis traditum inuenitur. Unde apud Platonem illa duitas iustis sime ordinata traditur, in qua quisque proprios nescit affectus. Iure uero consuetudinis uel constitutionis hoc meum est, illud uero alterius.
Caput 1
Iure diuino omnia sunt communia omnibus: iure uero constitutionis hoc meum, illud alterius est.
"Quo iure defendis uillas ecclesiae, diuino, an humano? Diuinum ius in scripturis diuinis habemus, humanum in legibus regum. Unde quisque possidet, quod possidet? Nonne iure humano? Nam iure diuino ,,Domini est terra et plenitudo eius.“ Pauperes et diuites Deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra supportat. Iure ergo humano dicitur: hec uilla mea est, hec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem humana iura imperatorum sunt: quare? Quia ipsa iura humana per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi humano. Item. §. i. Tolle iura imperatoris, et quis audet dicere: hec uilla mea est s, meus est iste seruus, hec domus mea est? Si autem, teneantur ista ab hominibus, regum iura fecerunt, uultis reticeamus leges, ut gaudeatis?" etc.
Item. §. 2. "Relegantur leges, ubi manifeste preceperunt imperatores, eos, qui preter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere."
§. 3. "Sed dicitis quid nobis et imperatori? Sed ut iam dixi, de iure humano agitur. Apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit honorari reges, et dixit: "Regem reueremini". Noli dicere, quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, quid mihi et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renuntiasti humana, quibus possidentur possessiones."
Caput 2
Aduersus naturale ius nulli quicquam agere licet.
Unde Augustinus ait, lib. II. "Que contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diuersitate sunt uitanda, ut pactum gentis inter se aut consuetudine ciuitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. Turpis est enim omnis pars suo uniuerso non congruens."
§. 1. "Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si statutum non erat, instituendum est."
§. 2. "Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante ipsum quisquam, nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo contra societatem si non obtemperatur: (generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperare regibus suis,) quanto magis Deo regnatori uniuersae creaturae suae, ad ea, que iusserit, sine dubitatione seruiendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad obediendum preponitur, ita Deus omnibus."
Caput 3
Mala consuetudo radicitus est euellenda.
Item Nicolaus Papa Ilincmaro Remensi Archiepiscopo. "Mala consuetudo, non minus quam pernitiosa corruptela uitanda est, que nisi citius radicitus euellatur, in priuilegiorum ius ab impiis assumitur, et incipiunt preuaricationes et uariae presumtiones, celerrime non compressae, pro legibus uenerari et priuilegiorum more perpetuo celebrari."
Caput 4
Veritati et rationi consuetudo est postponenda.
Item Augustinus de unico baptismo lib. II. [lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, c. 6.] ",,Veritate manifestata cedat consuetudo ueritati “ : plane quis dubitet ueritati manifestatae consuetudinem cedere? Item „Nemo consuetudinem rationi et ueritati preponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit .“"
Caput 5
Quelibet consuetudo ueritati est postponenda.
Caput 6
Veritate reuelata, consuetudinem sibi cedere oportet.
Item Augustinus in libro de baptismo paruulorum [lib. III. de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.] "Qui contempta ueritate presumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus unitas reue-latur, aut circa Deum ingratus est, inspiratione cuius ecclesia eius instruitur. Nam® Dominus in euangelio: „ Ego sum, inquit, „ueritas:“ non dixit: ego sum consuetudo. Itaque ueritate manifestata ueritati cedat consuetudo. Reuelatione ergo facta ueritatis cedat consuetudo ueritati, quia et Petrus, qui circumcidebat, cessit Paulo ueritatem predicants. Igitur cum Christus ueritas sit, magis ueritatem, quam consuetudinem sequi debemus, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit."
Caput 7
Consuetudo rationi frustra opponitur.
Idem in lib. /F. de Baptismo, [contra Donatistas, cap. 5.] "„ Frustra," inquit, „quidam, qui ratione uincuntur, consuetudinem nobis obiiciunt, quasi consuetudo maior sit ueritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod melius est a Spiritu sancto reuelatum." Hoc plane uerum est, quia ratio et ueritas consuetudini preponenda est. Sed si consuetudini ueritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri."
Caput 8
Rationem consuetudo impedire non debet.
Item Ciprianus [in epistola ad Pompeium, contra epistolam Stephani.] "Consuetudo, que apud quosdam irrepserat, impedire non debet, quo minus ueritas preualeat et uincat. Nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est: propter quod relicto errore sequamur ueritatem, scientes, quia et apud Esdram ueritas uicit, ut scriptum est: „Veritas ualet® et inualescit in eternum, et uiuit et obtinet in secula seculorum.""
Idem [in epistola ad Iubaianum, circa med.] "Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit beatus apostolus Paulus: „Qui primo, fuiblasphemus, et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci." Post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo, quod errauerat, perse-uerat, prudens et sciens iam non in uenia ignorantiae peccat: presumtione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur."
Caput 9
Dei ueritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet.
Idem [lib. II. ep. 3. ad Caecilium]. Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere, quid aliquis ante nos faciendum putauerit, sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per Ysaiam prophetam loquatur Deus et dicat: „Sine causa colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes."