Distinctio 75
DISTINCTIO LXXV
Dictum
Caput 1
Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant.
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint prouincia, episcopis sunt celebrandae. Qui simul conuenientes scrutinium cum precibus celebrent, manus cum sanctis euangeliis inponentes, dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione prophetarum exemplo regum capita perungentium,eos more apostolorum et Moysi ungentes; quia omnis sanctificatio constat esse in Spiritu sancto, cuius uirtus inuisibilis sancto est erismati permixta, et hoc ritu solempnem celebrent ordinationem.
Dictum
Caput 2
Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio.
Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt greges sibi creditos, et differunt ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae Sinodo,intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forteinexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis ampliusprotelari. Si autem episcoporum quis hoc non obser-uauerit, ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere, redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros re-seruari apud economum eiusdem ecclesiae censemus .
Dictum
Caput 4
De eodem-.
Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo, [epist. LXXIX. cap. i.] Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, quein prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiaeerit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio,ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctisinitia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est.
Caput 5
Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur.
Item [eodem cap.] Quod die dominico ordinationes sacerdotum celebrentur, non tantum ex consuetudine, sedetiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus,ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotionesit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter uideatur inpletum. ’ Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preessete uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis tribuatur, cui a uespere sabati initium constat ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum, in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors interitum, et uita accepit principium.
Caput 7
De temporibus ordinationis
Item Gelastus omnibus Episcopis [epist. I. cap. 13.] Ordinationes presbiterorum et diaconorumnisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, idest quarti mensis ieiunio et septimi et decimi; sed etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, sabati ieiunio circa uesperas ipsas ordinationes nouerint celebrandas, nec cuiuslibet utilitatis seus presbiterum, seu diaconum his preferre audeant, qui anteipsos fuerint ordinati.