Text List

Distinctio 76

DISTINCTIO LXXVI.

Dictum

Quibus temporibus ieiunia celebranda sint, Calix-tus Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo [epist. I.]:

Caput 1

Quibus temporibus ieiunia celebrentur.

Ieiunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, conuenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus,ut, sicut annus per quatuor uoluitur tempora, sic et nos solempne quaternum agamus ieiunium per quatuor anni tempora.

Caput II

De eodem.

Item ex Concilio Magontiensi[l. cap. 34»] Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus hominibus cum ieiunio obseruentur, id est in Martio,hebdomada prima; inlunio, secunda; in septembri, tertia;in decembri, quarta.

Caput 3

De eodem.

Item ex Concilio Salegunstat habito, [cap. 2.] De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue antea euenerint, eadem hebdomada ieiunium celebretur.

§. 1. Sin autem kalendae Martii in quintam feriam,aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, insequenti hebdomadas ieiunium differatur. Simili quoquemodo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint,in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si inquinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit»,ieiunium in tertia hebdomada reseruetur.

§. 2. Et hocsciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii inuigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit,non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempnipentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrarinon debent, etiam tunc propter solempnitatem sanctiSpiritus diacones dalmaticis induantur, et „Alleluia“cantetur, et „Flectamus genua“ non dicatur.

§. 3. Eodemmodo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, sikalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea,in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, autsexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomadaieiunandum erit.

§. 4. In decembri uero illud obseruan-dum erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Dominicelebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit,simul uigiliam et ieiunium celebrari? non conuenit.

Contra Urbanus [II. in Concilio Placentino, c. 14.]

Caput 4

De eodem

Statuimus etiam, ut ieiunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum ieiunium in initio quadragesimae, secundum in hebdomada pentecostes, tertium uero et quartum in septembri et decembri more solito fiat.

Caput 5

De eodem.

Item ex sermone Leonis Papae [I. sermone I. de ieiunio pentecostes.] Igitur post sanctae leticiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis ac deinde in celum ascendentis exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut, siquid forte inter ipsa festiuitatis gaudia negligens libertas et licentia inmoderata presumpserit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget.

Caput 6

De eodem.

Item [sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.] Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrinasancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt,ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten, autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc,qui est decimus, celebremus , intelligentes diuinis nichilesse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostramomnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasiper quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod etpredicamus, et agimus.

Dictum

Primum uero mensem, quartum, septi-m«m, et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et Preterea in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causaieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens:

Caput 7

Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit.

Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae etIerusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hocloco nostrorummulti multa dixerunt inter se dissonantia.

§. i. Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiaeueritatem de fonte magis quam de riuulis querere.

§. 2 Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, dieseptimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur,quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legisabiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primumrupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nosuocatur Augustus, cum propter exploratores terraesanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere montem, sed per quadraginta annos longis a terrasancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Calephet Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et aNabuchodonosor, et multa post secula aTito et Vespasianotemplum Ierosolimis incensum est atque destructum; captaurbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae sunt °. Mense p decimo (qui apud nos Ianuariusdicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechielin captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum,quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime ineodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quoddicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistisin luctum, sciatis q (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudiujn etsolempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus,quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eiushabere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus,et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur ingaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum eius et celestis panis saturitate conpensabitur.

Dictum

Non autem uidentur ieiunia quarti mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur adobseruanda ieiunia.

Unde Ambrosius in eiusdem diei sermone [LXI.,] qui sic incipit:

Caput 8

Scire debet =sanctitas uestra: ,,Per hos quinquaginta dies nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum Deum genibus succedamus .“

Et infra: §. i. „Adinstar ergo dominicae resurrectionis iota quinqudgintadierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominicideputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominicaresurgens saluator reuersus ad homines est, et post resurrectionem tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est.Equalis ergo eorum necessarium est ut sit s festiuitas,quorum equalis est et sanctitas >. Non igitur ieiunamusm quinquagesima, quia in his diebus nobis cum Dominus con-moratur. /dm in apologia Dauid: ,,Hunc numerum(iquinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito, cyrographoque euacuato °,ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiamsancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus diciturDeo, Alleluia cantatur,“

Dictum

Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate intelligitur.

Unde in eiusdem diei sermone [LX.,] qui sic incipit:

Caput 9

Caput 9

Nosse credo uos fratres: Non minore leticia celebramus diem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus. Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias celebrauimus, orationibus pernoctantera institimus: unde necesse est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur.

Dictum

Obseruantia uero similis ad factum, non quod ad necessitatem.

Item Ysidorus [lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]

Caput 10

Post pasca usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxauerit, tamen si quis monachorum uel clericorum ieiunare cupit, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus et ceteri Patres antiquietiam in fak diebus in heremo leguntur abstinuisse, neque soluisse abstinentiam , nm tantum die dominico.“

Caput 11

Item Ieronimus ad Lucinum Sb, [p. XXVIII.] Utinam omni tempore ieiunare possemus, quod in Actibus apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec hoc dico,quod festis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta diebus ferias et solempnitates auferam; sed unaqueque prouincia habundet in suo sensu, et precepta maiorum leges apostolicas arbitretur

Caput 12

Sabato magno post horam baptismatis episcopus ualet ordinari.

Item Pelagius Petro Episcopo Potentino Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas, Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis; et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse. Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum diem non occurrerit, cogetur usque ad quartimensis ieiunia sustinere.

PrevBack to TopNext