Distinctio 77
DISTINCTIO LXXVII.
Dictum
His temporibus secundum Anacletum, Zepherinum, Gelasium et Pelagium episcopi, presbiteri et diaconi sunt ordinandi. Metropolitanus autem iuxta Leonem papam ex presbiteris eiusdem ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur. Ex monachis autem uel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae ad summumsacerdotium debet peruenire.
Caput 1
Non nisi per distinctos gradus quisquam ad sacerdotium aspiret.
Illud nos statuentes uobis et omnibus seruare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant in ecclesia, qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo hostiarius, deinde lector, pretereaexorcista, inde sacretur acolitus, demum uero subdiaconus,deinde diaconus, et postea presbiter, exinde, si meretur,episcopus ordinetur.
Caput 2
Que interualla temporis in singulis gradibus sint obseruanda.
In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut interlectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitusuel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordinequinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit.Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, sacerdotium poterit promereri,de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit,summum pontificatum sperare debebit.
Caput 3
De eodem.
Item Siricius Papa [ad H i m e r i u m T arraconensem, epist. I. cap. 9.] Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescendaeusque ad trigesimum etatis annum si probabiliteruixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi persacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolituset subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum (si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignumprobauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur. Exinde post, decennium episcopalem cathedram poteritadipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitaeac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grande-uus, melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laicoad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructumnon aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statimlectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eumunam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, perquinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic addiaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit,prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uelepiscopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio,non inmerito societur.
Caput 6
Minoribus XXV. annis leuitica non pre stetur benedictio.
Item ex Concilio Agat en si, [c. 16. et 17.] Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quamuiginti quinque annorum penitus non committat.
Caput 7
De eodem.
Item ex Concilio Toletano IV. [c. 20.] In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem incanonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinaelegis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes etpueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuinalege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo quinto annos etatis suae Leuitae consecrentur, eta tricesimo presbiteri ordinentur.
Caput 8
Per que interualla temporum ordinetur qui de monachis in clericatum eligitur.
Item Gelasius [Papa ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 3.] Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, inprimis eius uita acta inquiratur, si nullo graui facinore probatur infectus; si secundam fortasse non habuerit uxorem, nec a marito reiectam sortitus ostenditur
Caput 9
Idem [eodem capite et sequenti]. Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus, continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus,post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiametas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, acsi modestae conuersationis honestaeque uoluntatis existat,nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter;cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura,sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio.
§. 1. Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam religiosamque uitam esseconstat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria deputanda s sunt, non inconuenientibus meritisingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esseseruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudonon contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum promotionibus super anni metas sex menses nichilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distaredebet inter personam diuino cultui deditam, et delaicorum conversatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda credimus ut ecclesiis ab hac occasione cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur.