Distinctio 78
DISTINCTIO LXXVIII
Caput 3
De eodem.
Item in Nouellis in Authentica de sanctiss. episcopis §. Clericos, apud Iulian. Antec. constit. CXV. c. 19. Nemo presbiter consecretur qui minor triginta annis sit; nemo diaconus uel subdiaconus fiat, qui minor uiginti-quinque annis sit; nemo lectoribus connumeretur, qui minordecem et octo annis fuerit; nemo inter diaconissas consecretur sacrosanctae ecclesiae, que minor sit quadraginta annis, uel ad secundum matrimonium peruenerit.]
Caput 3
Non est ordinandus sacerdos, nisi longo probatusexamine.
Item Leo Papa [ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. cap. i.] Quid est: manus cito inponere, nisi ante etatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est: communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis ille est, qui non meruit ordinari?
Dictum
Hoc regulariter, unde et Christus, et Iohannes Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur jmedicasse uel prophetasse. Verum, quia et Ieremias etDaniel ante iuuenilem etatem spiritum prophetiae accepisse leguntur, Dauid quoque s et Salomon in adolescentia uncti in-ueniuntur, Iohannes etiam Euangelista, cum adhuc esset adolescens, a Domino in apostolum electus et cum aliis ad predicandum missus inuenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentiaa Domino electus, et ad predicandum missus asseritur: ecclesia similiter necessitate exigente nonnullos ante trigesimum annumordinare consueuit.