Distinctio 80
DISTINCTIO LXXX.
Dictum
Caput 1
In quibus locis primates uel patriarchae debeant ordinari.
Caput 2
De eodem.
Item Clemens Papa [ad Iacobum epist. I.] In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit, qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia in fide agitarent.
Caput 3
De eodem.
Item Anacletus [epist. III. cap. 2.] Episcopi non in castellis neque in modicis ciuitatibus debent constitui, sed presbiteri per castella et modicas ciuitates atque uillas debent ab episcopis ordinari et poni,singuli tamen per singulos titulos suos. Episcopus nonab imo, sed a pluribus episcopis debet ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam ciuitatem, ne uilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem titulandus et denominandus est. Presbiter uero ad qualemcumque locum in eo constitutae ecclesiae est preficiendus.
Caput 4
De eodem.
Item Leo Papa [ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.] Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem,inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non inquibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubiante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minoressunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum curasufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere, ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.
Caput 5
De eodem
Item ex Concilio Laudicensi, [c. 57.] Non debere in uicis et uillis episcopos ordinari, seduisitatores, id est qui circumeant, constitui; his autemqui ante hoc ordinati sunt, nichil agere censemus sine conscientia episcopi ciuitatis. Similiter autem presbiteri sine precepto et consilio episcopi nichil agant.