Text List

Distinctio 81

DISTINCTIO LXXXI.

Dictum

Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum graduum distinctionibus et offitiis dixisse nos sufficiat. Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, precedentibus coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus. Debet autem ordinandus in episcopum {ut Apostolus scribit)esse ,,sine \crimine, id est sine peccato mortifero, quod nonsolum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram ecclesiae oportet intelligi.

Unde Augustinus scribit supra Iohannem:

Caput 1

Sine crimine id est% sine graui peccato debet esse qui ordinatur episcopus.

"Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros, uel diacones, et quicumque ordinandus est ad pre-posituram ecclesiae, non ait: „Si quis sine peccato est,“ (hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullusordinaretur,) sed ait: ,,Si quis sine crimine est:“ sicut esthomicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi."

§. i. "Crimen autem est graue peccatum, accusatione et dampnatione dignissimum."

Dictum

Quolibet itaque horum inplicatus ordinari non debet; uel si iam ordinatus ante tempus uel post tempussuae ordinationis aliquid eorum admisisse conuinciiur, susceptigradus offitio priuabitur.

Unde Sim acus Papa ait:

Caput 2

Monitoris personam recte non suscipit, qui uerbis, non operibus docet.

Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condempnat, et amorem innocentiae conuersa-tione demonstrat.

Caput 3

Car eat ordine, quem pr estat, qui indignum sublimare non metuit.

Item Celestinus Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 3.] Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, uirginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in nostrili bellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam dicendam missis a nobis litteris uocabatur, obrepsit. Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem tali dando amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinauerit, ostendit.

Caput 4

Non recipit ordo ecclesiasticus, qui m examinatione, uel postea confessus ordinatur.

Item ex Concilio Ni ceno, [cap. 9.] Si qui sine examinatione promoti presbiteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi fuissent, homines uenientes contra regulam eis manus in-posuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus enim quod inrepreliensibile est defendit ecclesia.

Caput 5

Lapsi, per ignorantiam aut contemptu ordinantium tonsorati, deiciantur.

Item eiusdem Concilii [cap. 10.] Quicumque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam iam ordinati sunt, uel contemptu eorum, qui eos ordinauerunt, hoc non preiudicat regulae ecclesiasticae. Cum enim compertum fuerit, deponentur.

Caput 6

Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite polluit.

Item Innocentius [ad Maximum et Seuerum, ep. V.] Maximilianus filius noster qualem querelam detulerit, libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fideiac disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui abindignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse. Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectusest, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, debetisg in medio collocare, discussisque obiectio-nibus, que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint, a sacerdotali remoueantur offitio, (quia qui sanctinon sunt sancta attractare non possunt,) atque alieniefficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt.

Caput 7

Cuilibet ab ordine deponendo episcopi prouidentia locus penitenciae deputetur.

Item Eugenius Papa [II.] Sacerdos, aut quis alius in ordine ecclesiastico pro-uectus, si in eo scelere inuenitur, quo abiciendus conprobetur, depositus prouidentia episcopi bene prouiso loco constituatur, ubi peccatum lugeat et ulterius noncommittat.

Caput 8

Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam agere contempnunt.

Item ex Concilio Magontiensi.

Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam canonice degradatos et seculariter gradu amisso uiuere, et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus, utgradu amisso agendae penitenciae gratia in monasteriumaut canonicam regularem mittantur. Si uero hocfieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariteruiuere uoluerint, et penitenciam agere neglexerint, ab ecclesiae communione separentur.

Caput 9

Mutatio loci ualet conuersis ad penitenciam.

Item Ysidorus [Sentenciarum, de summo bono, lib. II. c. io.] Valet interdum conuersis pro animae salute mutatio loci; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur mentis affectus.' Congruum est ergo, inde etiam corporaliter euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus,ubi praue quisque uixit, in aspectu mentis apponitquod sepe ibi uel cogitauit, uel gessit.

Caput 10

Clericus adulterasse conuictus uel confessus in monasterio retrudatur .

Item ex VII. Sinodo Aurelianensi, [c. 7.] Si quis clericus adulterasse aut confessus fuerit, aut conuictus, depositus ab offitio communione concessa in monasterio toto uitae suae tempore trudatur.

Caput 11

De eodem.

Item Pelagius Constantino Defensori. Romanus ecclesiae Thianensis clericus pro crimine adulterii, quod admisisse perhibetur, a clericatus ordine depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam penitenciam ex nostra iussione retrusus est.

Caput 12

In crimine captus presbiter uel diaconus deponatur, sed communione non priuetur.

Item ex canone Apostolorum [c. 25.] Presbiter aut diaconus, qui in fornicatione, aut furto,aut periurio, aut homicidio captus est, deponatur, nontamen communione priuetur; dicit enim scriptura:„Non iudicat Deus bis in id ipsum.“

Caput 13

De eodem.

Item. Si quis episcopus, aut presbiter, aut diaconus post diaconii sui gradus acceptos fuerit fornicatus autmechatus, deponatur, et ab ecclesia proiectus inter laicos agat penitenciam.

Caput 14

De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi \\, c. 9. et 12.] Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserit, simul et ab offitio, et communione pellatur. Si uero pro reatu suo se ab altaris communione sub penitentis professione submouerit, his quoque, si alii defuerint, et causa certae necessitatis exoritur, poscentembaptismum liceat baptizare.

Caput 15

Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, subdiaconi, qui in fornicationis crimine iacent.

Item Gregorius [VII.] omnibus per regnum Italicum et Teutonicorum. Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui in crimine fornicationis iacent, interdicimus eis ex parte Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum, usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum eorum audire presumat offitium, quia benedictio eorum uertitur in maledictionem, et oratio in peccatum, testante Domino, per Prophetam: „Maledicam,“ inquit, „benedictionibus uestris.“ Qui uero huic saluberrimo precepto obedire noluerint, ydolatriae peccatum incurrent, Sa-muele teste, et B. Gregorio instruenteS: „Peccatum ariolandi est non obedire, et scelus ydololatriae non ad-quiescere.“ Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis, dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire contempnit.

Caput 16

Offitio et beneficio priuetur episcopus, presbiter, diaconus uxorem suscipiens, uel susceptam retinens.

Item Alexander II. Episcopis et Regi Dalmatiae. Si quis amodo episcopus, presbiter, diaconus feminam acceperit uel acceptam retinuerit, proprio gradu decidat, usque dum ad satisfactionem ueniat, nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.

Caput 17

De eodem.

Idem Clero Mediolanensi. Si quis sacerdotum, uel diaconorum, uel subdiaconorum offitium contumaciter deserens feminam sibi potius elegerit, sicut sponte ob fornicationem dimittit offitium, ita ob preuaricationem dimittere cogatur etiam inuitus beneficium.

Caput 18

De eodem.

Idem populo Mediolanensi. Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, diuinum offitium derelinquunt, a Deo recedentes diabolo et operibus eiusseruiunt, sicut se iustissime ab offitio alienos faciunt, ita beneficio ecclesiarum priuatos esse adiudicamus.

Caput 19

De eodem

Item Lucius Papa Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitiadominica tales eligantur, qui continenciam seruent.

§. i. Si uero post ordinationem suam ministro contigerit propriae uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret hlimina,nec sacrarii portitor fiat nec altare contingat 168 eb offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad dominici corporis portionem accedat &,nec propinet, neque sine maioris natu auctoritateminora gerati offitia; urceum sane uel calicem ad altare non suggerat.

Caput 20

Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur.

Idem. Clericus solus ad feminae tabernaculum nonaccedat, nec properet sine maioris natu sacerdotisiussione; nec solus presbiter cum sola femina fabulasmisceat, nec archidiaconus sub pretextu humilitatis aut offitii frequenter intret domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete. Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus ecclesiae arceatur.

Caput 21

De eodem.

Idem. Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur. Et si talis est, ad quam debeat ire pio interuentu, ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus aut tribus testibus. Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima aut soror fuerit. Et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malicias satanae.]

Caput 22

De eodem.

Ex decreto Eugeni i Papae. Si quispiam sacerdotum, id est presbiter, uel diaconus, uel subdiaconus, de quacumque femina crimine fornicationis suspectus post primam, secundam et tertiam admonitionem inueniatur fabulari cum ea uel aliquomodo conuersari, excommunicetur, femina uero canoniceiudicetur.]

Caput 23

Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet.

Item Gregorius. Oportet sacerdotes, quibus populus Domini commissus est, cum magna constantia uigilare desuper dominicas oues, ne lupinis morsibus, id est diaboli stimulis lanientur.

§. i. Neque enim hoc silere debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotescum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere uel audire, et contra sanctorum canonum sancita. Ubi enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostisstimuli non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui hostis decipiantur fraude, quatinus iuxta Apostoli uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enimnos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus adDeum leuare manus. Scriptum est enim: „Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.“ Si quis uero presumpserit aliter agere, sacerdotii sui honore priuetur. Unde omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus populum,et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: „Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem,“ quoset alius Propheta increpat, dicens: ,,Vos o sacerdotes,qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen tuum? quibus responsum est: offerentes ad altare meum anes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit ominus, et sacrificium non accipiam de manibus uestris,quia polluti estis.“

Caput 24

De eodem.

Idem Simaco [Defensori, lib. I. Reg. Indict. IX. ep. 50.] Volumus, ut sacerdotes prohiberi debeant, ne cum mulieribus conuersentur: excepta dumtaxat matre, uel sorore, uel uxore, quae caste regenda est.

Caput 25

De eodem.

Idem in registro [lib. VII. epist. 39.]. Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare consenserit, dicens: Que cum sorore mea sunt sorores meaenon sunt. Docti ergo uiri cautela magna nobis debet esse instructio.

Caput 26

De eodem

Item ex VIII Sinodo In omnibus obseruare conuenit, ut certus quis, et certo tempore, et certo loco, et certis personis uel apparere clericus, uel loqui debeat mulieribus, ut excludatur omnis nefanda suspicio. Certe solum ad solam accedere nulla religionis ratio permittit. ,, Melius enim duo, quam unus. Simul enim et fidelius, et tutius res geritur. "Ve enim uni, quia si ceciderit, non est qui erigat eum."

Caput 28

De eodem.

Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 17.] Cum omnibus omnino clericis extraneae feminae noncohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae,sorores et filiae fratrum aut sororum, et quecumque exfamilia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatisparentibus uxores acceperunt, aut seruis, non habentibusin domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit.

Caput 28

De eodem.

Item ex Concilio Laudicensi, [c. 30.] Non oportet ministros altaris, uel etiam clericos quoslibet, aut se continentes, et omnino Christianum cummulieribus lauacra habere communia. Hec enim est apud gentiles prima reprehensio.

Caput 29

De eodem.

Item Gregorius Ia nuar io Episcopo Caralitano, [lib. III. epist. 26.] Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus prohibuisti, et nunc usque in ea prohibitione despiceris; qui nisi iussioni tuae paruerit, eum sacro ordine uolumusesse priuatum.

Caput 30

Venundentur ab episcopo que appetunt illicita clericorum consortia.

Item ex Concilio Tolletano [IV. c. 42.] Quidam clerici, legitimum non habentes coniugium, extranearum mulierum uel ancillarum suarum que interdicta sunt consortia appetunt. Ideoque, quecumque clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopoauferantur et uenundentur, illis pro tempore religatis ad penitenciam, quos sua libidine infecerunt.

Caput 31

Non habitent cum clericis, nisi quas necessitudo excusat.

Item Siricius Papa Imerio Episcopo, [ep. I. c. 12.] Feminas non alias in domo clericorum esse patimur, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem sinodus Nicena permisit.

Caput 32

Nisi maiorum iussione ad feminarum domicilia clerici non accedant.

Item ex Concilio Affricano III., [c. 5.] Clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi ex iussu uel permissu episcoporum aut presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis , uel cum quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi aut presbiteri soli habeant accessum ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici presentes sunt, aut graues aliqui Christiani.

Caput 33

Episcopi prouideani, ne occasione temporalium clericorum familiaritatibus uirgines socientur;

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 102.] Ad reatum episcopi pertinet uel presbiteri, qui parro-chiae preest, si sustentandae uitae presentis causa adolescentiores uiduae uel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subiciantur.

Caput 34

Item ex eodem [c. 103.] Viduae, que stipendio ecclesiae sustentantur, tam assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis, et orationibus suis ecclesiam adiuuent.

PrevBack to TopNext