Text List

Distinctio 87

DISTINCTIO LXXXVII.

Dictum

Viduis autem et orphanis ecclesiae presidium in-plorantibus episcopi debent adesse, et contra inproborum uiolentias protectionis patrocinium eis negare non debent.

Unde Gelasius Gerontio et Petro Episcopis:

Caput 1

Inplorantibus patrocinium ecclesiae episcopi debent adesse.

Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus inquantum possumus nos negare, plus tamen uiduarum causas et inpensius ducimus exequendas, quas tueri a nobisuel ab omnibus diuina manifestat assertio.

Caput 2

De eodem.

Idem Anastasio Episcopo. Desolatis propriae defensionis auxilio, et qui suis actibus prodesse pro etatis infirmitate non possunt, exoratum decet pontificem subuenire, quia pupillis tuicionem etiam diuinitas iussit inpendi. Et ideo Maximo et Ianuario clericalis offitii (qui se solatiis parentum uel propinquorum asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione prestabis, ut aduersus inprobitates aduersariorum suorum protecti tuae executionis annisu noxia commenta non sentiant.

Caput 3

De eodem.

Idem Leontio et Petro Episcopis.

Quisquis in negociis suis nostri nominis intercessione sperat sibi remedia posse conferri, prona nos conuenit animositate prestare.

Caput 4

De eodem.

Idem Honorio Episcopo. Diuinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam non ambigas pertinere, egentium commodis piam sollicitudinem non negare.

Caput 5

Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit.

Idem Fortunato Episcopo. Irreligiosum prorsus et execrabile iudicamus, si quisquam uel extraneus in sua tuicione susceptos non omni fide et tota animi sui educauerit sanctitate. Ac cum Olimpius diaconus dilectionis tuae Felicis atque Olimpii suggeratur auunculus, eosque paruulos tutelae uice susceperit nutriendos, ultra latrocinium esse iudicamus, quod eos bonusculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres, alia retinendo, alia contra leges et iura uendendo.

Caput 6

Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet.

Item ex Concilio Aurasico [I. c. 5. et seqq.] Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet, sed loci sancti reuerentia et intercessione defendi.

§. 1. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur.

§. 2. In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum ecclesiae commendatos si quis in seruitutem uel obsequium,uel ad colonariam conditionem reuocare temptauerit,animaduersione ecclesiastica coherceatur.

Caput 7

In libertate ecclesia tueatur libertos

Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia, si necessitas exegerit, tueatur; quod si quisante audientiam aut peruadere, aut expoliare presumpserit, ab ecclesia repellatur.

Caput 8

A sacerdotibus defendantur liberti, qui in seruitutem reuocantur.

Item ex Concilio Tollet ano IV. [c. 72.] Liberti, qui a quibuscumque manumissi sunt, atque ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur, siue in statu libertatis eorum, seu in peculio, quod habere noscuntur.

Caput 9

Expositos defendat ecclesia, si quis eorum calumpniator extiterit.

Item ex Concilio Tolletano. Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque sit miseratione collectus, contestationis ponatur epistola, ut si is, qui collectus est, intra decem dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post predictum tempus calumpniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

PrevBack to TopNext