Distinctio 88
DISTINCTIO LXXXVIII.
Dictum
Caput 1
De eodem.
Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere,aut negociis secularibus se miscere,nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum autuiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarumrerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet,quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. NonneMoyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, etexiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes etdescendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non solum contemplandos ascendunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorumonera portant.
Caput II
De eodem.
Item Gelasius [Papa ad Episcopos per Lucaniam, c. 17.] Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores ex templo uerberatos asseritur expulisse, necApostoli uerba recolentes, quibus ait: „Nemo militansDeo inplicat se negociis secularibus;“ psalmistam quoqueDauid surda dissimulantes aure, cantantem: „Quoniamnon cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini.“Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingeniocupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sintpositi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere,uoniam domus Dei domus orationis et esse debet etici, ne per offitia negotiationis potius sit latronumspelunca.
Caput 4
Episcopus secularibus causis non debet occupari.
Item Gregorius Romano DefensoiI, [1. VIII. ep. n.] Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Queres quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptumsusceperit, ad reuertendum eum districta executioneconpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebussub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibetmodo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cumipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.
Caput 11
De eodem.
Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum (id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII.ad c.21. Matth.) Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit, quia homo mercator uix aut numquam potest Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator, aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente Propheta: ,,Quia non cognoui negotiationes, introibo inpotentias Domini.“ Quemadmodum enim qui ambulat interduos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare,sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et uendit sine mendacio et periurio esse non potest.
Et paucis interiectis: §. 1. Sed est nec stabilis substantia eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur. Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime nil remanet, nisi solum peccatum.
§. 2. Sed omnes homines uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsamrem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibisit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autemconparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatamdando lucretur, ille est mercator, qui de templo Deieicitur.
§. 3. Unde super omnes mercatores plus maledictusest usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, nonconparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit,tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit remuenditam.
§. 4. Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, utagrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat, nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram?Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum, usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum uel domum, srntfh usum dare uidetur, et pecuniam accipere, et quodammodo quasi commutare uidetur cum lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usUm capis. Tertio ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit.
§. 5. „Et mensas nummulariorum subuertit .“ Pecunia spiritualiter homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobusest, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei,reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem: „ Pecunia tua reproba est, caupones tui miscentuinum cum aqua, etc.“ Ideo ergo mensas nummulariorumeuertit, significans, quia in templo Dei non debent essenummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli, portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum dicit scripturas. Nouo enim testamento succedentepriori, euersae sunt scripturae illorum.]
Caput XII
De eodem.
Item ex uerbis Augustini, (hinc inde collectis, et in summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam non cognoui.) Quoniam non cognoui litteraturam: Aliqui codices habent "negotiationes in quo diuersitas interpretum sensum ostendit, non errorem inducit. Ergo si proptereaiste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes, corrigant se Christiani, non negotientur. Sedait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, merce-dem laboris mei, unde uiuam, peto: „ dignus est operarius mercede sua.“ De mendacio, de periurio agitur,non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme. Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus, ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatoresboni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia,quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes querunt? Omnia istahominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo, episcope,(dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, etnoli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me nonfacit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum. Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores uigilat hoc, quod dictum, est: „Tota die salutemb tuam,“ sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes uigilat hoc, quod dictum est: „Os meum an-nunciabit iustitiam tuam.“ Unde et Dominus expulitillos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negatotium, quod malum est, neque querit ueram quietem, queest Deus.]
Caput 13
De eodem.
Item Cassiodorus in eundem Psalmum LXX. in eundem uersiculum. Quid est aliud negotium, nisi que possint uilius conparari carius uelle distrahere? Et infra: Negotiatores ergo illi ab hominabiles existimantur, qui iustitiam Dei minime considerantes per inmoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando quam preciis. Tales eiecit Dominus de templo, dicens:„ Nolite facere domum patris mei domum negotiationis/]
Caput 14
Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis euocat offitiis.
Item Cyprianus [ad Clerum et plebem Furnitanorum, lib. I. epist. 9.J Neque apud altare Dei merentur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formamnuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut sacerdotum decretum religiose aut s necessarie factum seruetur a nobis.