Text List

Distinctio 86

DISTINCTIO LXXXVI.

Dictum

Doctorem autem episcopum oportet esse, ne inferiorum culpae in eum refundantur, qui docendi offitium accepit, quod exequi nescit uel negligit.

Unde Leo Episcopus scribit Aquilegensi Episcopo, [epist. III, et LXXXIV. seu LXXXVI.]:

Caput 1

Negligentiae rectorum inputantur culpae inferiorum.

Inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multamsepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulantadhibere medicinam.

Caput 2

Homines sunt diligendi, peccata odio habenda.

Item Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo, [epist. XC. seu XCII. in princip.]: Odio habeantur peccata, non homines; corripiantur tumidi, tolerentur infirmi; et quod seuerius castigare necesse est non seuientis plectatur animo, sed medentis.

Caput 3

Qui negligit emendare quod ualet, facientis culpam habet.

Item Iohannes VIII. Facientis proculdubio culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare. Scriptum quippe est: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt,“ participes iudicantur.

§. i. Et libat Domino prospera, qui ab afflictis pellit aduersa. Et negligere, cum possit deturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit obuiare. Et probat se odisse uitia, qui condempna terrantes. Nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit excedenti. Et primus innocentiae gradus est odissenefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.

Dictum

Si autem in corripiendo quisque modum excesserit, non a subditis, sed a Domino ueniam petat.

Unde Augustinus de uita clericorum:

Caput 4

Veniam a subditis non petat qui in corripiendo modum excedit.

Quando necessitas disciplinae moribus cohercendis dicere uos dura uerba conpellit, si etiam ipsi modumuos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut uobis asubditis ueniam postuletis, ne apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendifrangatur auctoritas. Et tamen petenda est uenia ab omnium Domino, qui nouit eos, quos plus iusto forte corripitis, quanta beneuolentia diligatis.

In doctrina uero sacrae scripturae debet auctoritatem preferre, non secularium litterarum peritiam ostentare. Non enim est episcopalis offitii grammaticam exponere, ne laudes Iouis personent ore pontificis.

Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo, [lib. IX. epist. 48.]

Caput 5

Sacram scripturam, non grammaticam debet episcopus exponere.

Cum multa nobis de uestris studiis fuissent nuntiata, ita nostro cordi est nata leticia, ut negare ea, que sibi uestra fraternitas concedenda deposcit, minime ualere-mus. Sed post hec peruenit ad nos, (quod sine uerecundia memorare non possumus),fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus uehementius aspernati, ut ea, que prius dicta fuerant, in gemitum et tristiciam uerteremus,quia in uno se ore cum Iouis laudibus Christi laudes noncapiunt. Et quam graue nefandumque sit episcopis canere, quod nec religioso conueniat, considera

Dictum

Liberalem quoque necessitatem patientibus sacerdotem esse oportet; alias autem uacuum portabitnomen episcopi.

Unde Gregorius scribit [lib. V. epist. 29.] Secundo seruo Dei inter cetera:

Caput 6

Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi.

Fratrem nostrum Marianum episcopum uerbis, quibus uales, excita, quia eum obdormisse suspicor. Dic ergo illi, ut cum loco mutet et mentem. Non sibi credat solam lectionem sufficere et orationem, ut remotus nichil studeat de manu fructificare: sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia, si hocs non habet, uacuum episcopi nomen tenet.

Dictum

In ipsa autem liberalitate modus adbibendus est rerum et personarum: rerum, ut non omnia uni, sed singulis quedam prestentur, ut pluribus prodesse possimus, iuxta illud Prophetae: "Dispersit, dedit pauperibus; personarum, ut primum iustis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur, non quia homines sunt, sed quia peccatores.

Unde Augustinus supra Iohannem parte iZ.

Caput 7

Inmane peccatum est res suas istrionibus donare.

"Donare res suas istrionibus uitium est inmane, non uirtus. Et scitis de talibus, quam sit frequens fama cum laude, quia, "laudatur peccator in desideriis animae suae,et qui iniqua gerit benedicitur.""

Caput 8

Grauiter delinquunt qui uenatoribus aliquid donant.

Idem in Psalmo CII. [ad uers. Faciens misericordias.] Qui uenatoribus donant, quare donant? dicant mihi, quare dant uenatori? Hoc in illo amant, in quo nequissimus est, hoc in illo pascunt, hoc in illo uestiunt, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donant istrionibus, qui donant meretricibus, quare donant? num quidnon et ipsa hominibus donant: Non tamen naturam ibi attendunt operis Dei, sed nequitiam operis humani.

Caput 9

Item. Qui uenatori, donat, non homini donat, sed arti nequissimae. Nam si homo tantum esset, et uenator non esset, non ei donares: honoras in eo uitium, non naturam.

Caput 10

Idem in Psalm. CXLVIL Vident homines uenatores, et delectantur ; ue miseris, si non se correxerint. Qui enim uident uenatorem et delectantur, uidebunt Saluatorem et contristabuntur.

Caput 11

Item Ieronimus in Psalm. XC. [ad uers. Sperabo in Domino] Esau uenator erat, quoniam peccator erat. Et penitus non inuenimus in scripturis sanctis sanctum aliquem uenatorem; piscatores inuenimus sanctos.

Caput 12

Item Ambrosius in omelia [XXXIII. de Quadragesima]. Quid prodest ieiunare uisceribus, et luxuriari uena-tibus? abstinere a cibis, errare peccatis?

Caput 13

Item An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam uigilat, non beatorum martirum sancta loca perquirit, sed surgens congregat seruulos, disponitretia, canes producit, saltus siluasque perlustrat? Seruulos,inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam festinantes, et uoluptatibus suis peccata accumulat aliena,nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de per-dicione seruorum.

Caput 14

Que sint in liberalitate seruanda.

Item Ambrosius in lib. de offitiis. Non satis est bene uelle, sed etiam bene facere. Nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est ex bona uoluntate proficiscatur.

Item: §. 1. Perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur,ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa,si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, famem tollerare, erump nam perpeti, qui presertim egere erubescit, si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum, aut calumpniae, et non adiuues, si sit in carcere,et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus excrucietur, (nam etsi omnibus debetur misericordia,iusto amplius), si tempore suae afflictionis nichil a te inpetret, si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue peccatum

Caput 15

Item. Dominus non uult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte, ut Helyseus, qui boues suos occidit, et pauit pauperes ex eo, quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam daret.

Caput 16

Item. Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius enim est, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitatis; non tamen illi ditiores fieri uelint,ex eo quod tu potest conferre inopibus: causam enim natura prestat, non gratia. Neque enim propterea te Deo dicasti, ut tuos diuites facias, sed ut tibi uitam perpetuam fructu boni operis adquiras, et precio miserationis peccata tua redimas. Putant parum se poscere? preciumquerunt tuum, uitae tuae adimere contendunt fructum,et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uel intilli eternae uitae fraudare mercede?

Caput 17

Item. Consideranda est etiam in largiendo etas atque debilitas, nonnumquam etiam uerecundia, que ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi iam uictum non queunt querere. Similiter et debilitas corporis est promptius adiuuanda; tamen si quis ex diuitiis cecidit in egestatem, et maxime, sine uitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumpniis que habebat amisit.

Caput 18

Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis dato mensuram tenere, ut habundes pluribus, non conciliandi fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim ex affectu puro et sincero promitur, hoc est aecorum: non superfluas edificationes aggredi, nec pretermittere necessarias. Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare Dei templum honore congruo, ut etiam cultu aula Domini resplendeat, inpensas misericordiae frequentare, quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed conpetentes.

Idem §. i. Conpatiamur itaquealienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius est enim causas prestare pro misericordia et inuidiamperpeti, quam pretendere inclementiam; nos aliquandoin inuidiam incidimus, quod confregimus uasa mistica, ut captiuos redimeremus.

Caput 19

Item super Ziecam. Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit S. Baptista responsum unum omnibus ita: publicanis, ne ultra prescriptum exigant, militibus, ne calumpniam faciant, predam requirant; docens idcirco stipendia constituta miliciae, ne, dum sumptus queritur, predo grassetur. Sed hec et alia offitiorum precepta propria sunt singulorum, misericordia communis est usus. Ideo commune preceptum omnibus offitiis, omnibus etatibus necessaria, etab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur,non agricola, uel urbanus, diues et pauper, omnes incommune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo uirtutum est, et ideo omnibus est proposita forma perfectae uirtutis, ne uestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura seruetur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.

Caput 20

Idem Ceterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes. Nam si iuxta diuinum oraculum contumelia parentis morte luitur, quanto magis fames, que multo grauior est? Quo loco insolentem Dominus infrenat iactantiam.

Caput 21

Idem in libro de offitiis Pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem seruare poteris, si non paueris, occidisti.

Caput 22

Item Ieronimus. Qui clementiam non habet, nec indutus est uiscera misericordiae et lacrimarum, quamuis spiritalis sit, non adinpleuit legem Christi.

Dictum

Similiter etiam oportet episcopum non esse percussorem, id est ad uindictam facilem.

Unde Gregorius scribit Iohonni Episcopo Corintioruvn [libro XI., epist. 49.]:

Caput 33

Ad uindictam facilis episcopus esse non debet.

Si quid uero de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec ad uindictam te res accendat incognita; sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter ueritas est perscrutanda,et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.

Caput 34

De quodam episcopo, qui ante missarum solempnia, die dominico ad exarandam messem cuiusdam profectus est.

Idem Ianuario Episcopo, [lib. VII. Indict. 2. epist. i.] Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit, ut eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. Dictum quippe est mihi, quod dominicorum die, priusquam missarum solempnia celebrare, ad exarandam messem latoris presentium perrexisti, et post exarationem eius missarum solempnia celebrasti;post missarum solempnia etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum que penadebeat sequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubii autem de tanta peruersitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisituss, ita se cognouisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur,aliquando resipisce miser senex, atque a tanta leuitate morum et operum peruersitate compescere. Et quanto morti uicinior efficeris, tanto sollicitior atque timidior esse debes. Et quidem penae sententia in tefuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute cognouimus, interim tacemus. Eos uero, quorum consilio hocp egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decreuimus<i: ita! ut, si quid eis intraduorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione uiatici non priuentur. Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe.

Dictum

Vel percussor esse prohibetur, neuidelicet propriis manibus aliquem cedat.

Unde in Agatensi Concilio legitur.

Caput 25

Non liceat episcopo propriis manibus aliquem cedere.

Non liceat episcopo manibus suis aliquem cedere. Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.

Dictum

Prohibetur etiam episcopus turpis lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio uictum uel cetera necessaria sibi querat. Quod generaliter de omnibus diuinocultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet.

Unde in Calcedonensi Concilio, [cap. 3.] legitur:

Caput 26

Qui connumerantur in clero, turpibus non deseruiant lucris.

Peruenit ad sanctam sinodum, quia de his qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam aliorum possessionum conductiones, et causas secularium suscipiunt, et a sacris offitiis se per desidiam separant, ad domos autem secularium concurrunt,et substantiarum eorum gubernationes auaritiae causa suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus,neminem horum deinceps, hoc est epicopum, siue clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus posses, nisi forte, qui legibus ad minorum etatum tutelas siue curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, et orphanorumatque uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec precepta, ecclesiasticae correctioni subiaceat.

PrevBack to TopNext