Distinctio 89
DISTINCTIO LXXXIX.
Dictum
Domui quoque suae oportet bene esse prepositum, ut quedam inde quodammodo futurae dispensationisargumenta assumantur. In dispensatione uero ecclesiae hancregulam obseruandam nouerit, ut nulli quantumlibet exercitatae personae duo simul offitia committat, neque secularibus uiris resecclesiasticas gubernandas committat.
Caput 1
Uni personae duo non committantur offitia.
Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis singillatim committi iubemus. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni, alii committendum est illud, neque enim quantumlibet exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus? Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, itauarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.
Caput 2
Quilibet episcopus uicedominum et yconomum habeat.
Item Gregorius An ternio Subdiacono, [lib. IX. epist. 66.] Volumus, ut frater noster Pascasius et uicedominum sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit uel hospitibus superuenientibus, uel causis, que eueniunt,idoneus et paratus existere. Si uero negligentem eum prospicis, uel ea, que dicimus, inplere differentem,omnis eius clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant, quorum personae ad ea, que prediximus ualeant ordinari.
Caput 4
De eodem
Item ex Concilio Calcedonensi Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos peruenit, sine yconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit,omnes ecclesias habentes episcopos etiam yconomoshabere de proprio clero, qui gubernent res ecclesiae cumarbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatioipsarum rerum ecclesiasticarum, neque ex hoc eueniatres eiusdem ecclesiae dispergi, et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur. Si uero quis hoc non obseruauerit,diuinis subiaceat regulis.
Caput 5
Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur.
Item Gregorius Iohannis Carolitano Episcopo, [lib. VII. epist. 66.] Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos causam examinare subtilius. Et quicquid fraudisinuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur. De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra,ne secularibus uiris atque sub regula uestras non degentibus cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium magis conuenienter amministrent, quam accusent.
Caput 6
Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis uel fauore coniunctis.
Decenter omnibus placet, in presenti tale rescindere factum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur pontificum deinceps aut sanguine propinquis, autfauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum, et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat. Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit,reddantur in duplum.
Caput 7
Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conseruat
Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem inpenderent,uera concordia fieret ex diuersitate contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum. Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere,nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia uero creaturae in una eademque qualitate gubernari uel uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet, quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut nostis) differt alter ab altero.