Distinctio 90
DISTINCTIO XC.
Dictum
Caput 2
Dissidentium fratrum oblationes in ecclesia non recipiantur
Caput 3
Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet.
Item Ciprianus [de unitate ecclesiae]. Neque ad Cainneque ad munera eius respexit Deus; neque enim habere peccatum Deum poterat, qui cum fratre non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum, cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christiecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur.
Caput 4
Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur.
Item ex Octaua Sinodo Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus eius abiciatur, qui murmurans extiterit, ne penam murmurantium incurrat, de qua dicit Apostolus: „Nequemurmuraueritis, sicut quidam murmurauerunt, et perierunt ab exterminatore Iuxta mensuram itaque operis peccator (qui in hac sententia Apostoli pleniter declaratur) sacerdotis iudicio peniteat.
Caput 5
Corripiantur, qui rixas et contenciones amant.
Caput 9
A cetu alienentur fidelium, qui ad concordiam redire contempnunt.
Item ex Concilio Agat en si, [c. 31.] Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicumque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari diuturna nequiuerint obstinatione, a sacerdotibus ciuitatis primitus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima excommunicatione pellantur.
Caput 11
Episcopi ad pacem firmiter tenendam uicissim sibi consilium et auxilium prestent
Item Innocentius 17. Precipimus, ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum, omni tepiditate seposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consiliumet auxilium prebeant, neque hoc alicuius amore uel odio pretermittant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidusfuerit inuentus, dampnum propriae dignitatis incurrat.
Caput 12
Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi inuicem reconciliari nolunt.
Item Victor Papa [ad Afros, epist. II.] Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae communione uos pelli non dubitetis.