Distinctio 91
DISTINCTIO XCI.
Dictum
Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur. Quod si ecclesia ei sufficere non poierit, proprioartificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de laboremanuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasionesui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate suicorporis inpune nulli conceditur.
Caput 1
Corripiantur clerici, qui offitiis matutinis uel uespertinis se subtrahunt.
Eleuterius frater et coepiscopus noster queritur, clericos suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis iubentibus facta in scrinio cautione promisit, ut cottidianis diebus uigiliae in eius celebrentur ecclesia, illis contempnentibus inplere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito ecclesiae seruitio) uacare negotiis. Et ideo experientia tuaeos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita obiurgatione conpesce, et modis omnibus uigiliis uacare conpelle.
Caput 2
De eodem.
Item ex Concilio Nannetensi. Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signisdesignantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmisuisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, utiterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate.
Item ex dictis S. Benedicti:§. 1. Propheta dicente: „Septies in die laudem dixi tibi,“qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur,si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperaeconpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus, quia de his dixit Propheta: „Septies in die laudem dixitibi.“ Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait: „Media nocte surgebam ad confitendum tibi.“ Ergo histemporibus referamus laudes creatori nostro super iudiciaiustitiae suae.“]'