Text List

Distinctio 92

DISTINCTIO XCII.

Dictum

Cum autem ad ecclesiam uenerint, corde magis quam uoce Deo cantandum meminerint.

Unde Ieronimus in epistola ad Ephesios:

Caput 1

Corde, non uoce Deum laudare debemus.

Cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino. Audiant hec adolescentuli, audiant hi, quibus in ecclesia est psallendi offitium: Deo non uoce, sed corde cantandum,nec in tragediarum modum guttur et fauces medicamine liniendae sunt, ut in ecclesia teatrales moduli audiantur et cantica .

Dictum

Ab offitio autem cantandi et psallendi diaconi inueniuntur excepti, ne, dum uocis modulationi student altaris ministeria negligant.

Unde Gregorius [lib. IV. epist. 44. et 1. XII. post finem epistolarum, in Concilio ab ipso habito]:

Caput 2

Cantandi offitium sibi diacones non usurpent.

In sancta ecclesia Romana dudum consuetudo est ualde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi uocis inseruiant, quos ad predicationis offitium et elemosinarum studium uacare congruebat. Unde fit plerumque ut in sacro ministerio, dum blanda uox queritur, congrua uita negligatur, et cantor minister Deum moribus stimulet, cum populum uocibus delectet. Qua de re presenti decreto constituo,ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque euangelicae lectionis offitium inter missarum solempnia exsoluant; psalmos uero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos uel, si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum uenire temptauerit, anathema sit.

Dictum

A quibus ordinandos oporteat esse inmunes, breuiter monstratum est. De quorum uero manibus suos ordines suscipere debeant, facile patet. Sacerdos enimet cuncti infra ipsum constituti ab epicopis debent ordinari.

Unde in Concilio Martini Papae legitur:

Caput 3

Qui ab episcopo non ordinantur , in pulpito non psallant uel legant.

Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo ordinati sunt lectores.

Dictum

De episcopis autem a quibus uel in quibus locis ordinari debeant, supra diffinitum est.

§. 1. Nunc autem queritur de his, qui ordinatia parrochia sua non recipiuntur, uel pro aliqua causa eas adire noluerint, an in alterius parrochia episcopale possint offitium celebrare? De his in Concilio Martini Papae sic statutum inuenitur:

Caput 4

Sacerdotis tantum offitium gerat episcopus, quem sua parrochia non recipit.

Si quis ordinatus episcopus pro contemptione populi aut pro aliqua ratione, non pro sua culpa, in parrochiam, que ei fuerit data, non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus ecclesiae, in quam conuenit nichil presumat, sustineat autem, quid de eo sanctum concilium iudicare uoluerit.

Caput 5

De episcopo ordinato, quem sua parrochia non recipit.

Item ex Concilio Antioceno, [c. 18.] Si quis episcopus ordinatus ad parrochiam, cuius est electus, minime accesserit, non suo uitio, sed quod eum aut populus uetet, aut propter aliam causam, non tamen eius uitio perpetratam, hic et honoris sit et ministerii particeps,dummodo rebus ecclesiae, ubi ministrare cognoscitur, in nullo molestus existat. Quem etiam obseruare conuenit, quicquid sinodus perfecte prouinciae iudicando decreuerit.

Caput 6

4 sua parrochia non recepti aliis molestiam non inferant.

Item ex Concilio Anciranq, [c. 28.] Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parrochia, in qua fuerant denominati, uoluerintque alias occupare parrochias, et uim presulibus earum inferre, seditiones aduersus eos excitando, eos abici placuit. Quod si uolue-rint in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteriresidere, non abiciantur a propria dignitate. Si autemseditiones commouerint ibidem constitutis episcopis,presbiterii quoque honor talibus auferatur, fiantque dam-pnatione notabiles.

Caput 7

Communione priuetur episcopus, qui ecclesiam sibi commissam adire neglexerit.

Item ex Concilio Antioceno, [c. 17.] Si quis episcopus per manus inpositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam,hunc oportet communione priuari, donec susceperit coactus offitium, aut certe de eo aliquid integre decreuerit eiusdem prouinciae sinodus sacerdotum.

Caput 8

Sine consilio integri ordinis uacantem ecclesiam episcopus non adeat.

Item ex eodem, [c. 16.] Si quis episcopus uacans in ecclesiam non habentem episcopum, subripiens populos, sine consilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum,alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus episcopus interfuerit.

Quod autem supra clerici se uigiliis subtrahentes excommunicari iubentur, de his intelligendum est, qui ab episcopo frequenter admonitinegligentiam suam corrigere contempnunt.

Unde in Concilio Martini Papae legitur:

Caput 9

Excommunicetur clericus, qui ab episcopo commonitus matutinis uel uespertinis horis adesse neglexerit.

Si quis presbiter aut diaconus uel quilibet clericus ecclesiae deputatus, si in quolibet loco fuerit, in quo ecclesia est, et ad cottidianum psallendi offitium matutinis uel uespertinis horis ad ecclesiam non conuenit,deponatur a clero, si tamen castigatus ueniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.

PrevBack to TopNext