Text List

Distinctio 94

DISTINCTIO XCIV.

Dictum

Subdiacono etiam summus patriarcha uices suascommittere ualet.

Unde Simacus ait:

Caput 1

Etiam subdiacono uices suas committit apostolica ecclesia.

Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorum nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus, nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas. Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus. Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium commisisse.

Dictum

Legatum uero apostolicae sedis quicumque inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur.

Unde Alexander [Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]:

Caput 2

Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae inpedire temptauerit.

Si quis autem legationem inpedit, non unius, sed multorum profectum auertit, et sicut multis nocet, ita a multis arguendus est, et bonorum societate priuandus. Et quia Dei causam inpedit, et statum conturbat ecclesiae, ideoab eius liminibus arceatur. Ab omnibus itaque talis est cauendus, et non in communione fidelium usque ad satisfactionem recipiendus.

Archidiaconi quo que, quamuis ex offitio suo clericorum uitam diligenti examinatione debeant, inquirere, et que corrigenda inueniunt episcopo nunciare, tamen dominacionem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibentur .

Unde in Cabillonensi Concilio, [c. 15.] legitur:

Caput 3

Archidiaconi super presbiteros dominacionem non exerceant.

Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super presbiteros parrochianos quandam exercent dominacionem,et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem, quamad rectitudinis pertinet formam.

§. 1. Si enim iuxta Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minusisti facere hoc debent. Sint itaque contenti regularibus disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod eis ab episcopis iniungitur, hoc per parrochias exercere studeant, nichil per cupiditatem et auariciam presumentes.

PrevBack to TopNext