Distinctio 95
DISTINCTIO XCV.
Dictum
Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere), sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus,debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur.
Caput 1
Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbiteri crismate tangant.
Peruenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbiteros crismate tangere eos, qui baptizati sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum ueterem usum nostrae ecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus.
Dictum
Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit, ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: „Infirmatur quis in uobisf inducat presbiteros ecclesiae, qui orent super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum.
Caput 3
Oleo sanctificato non prohibetur episcopus tangere infirmos.
Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sinecunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere. Non penitentibus istud fundi non potest, quia genusest sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluita nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus.
Caput 5
Presbiter idem est qui et episcopus, ac solaconsuetudine presbiteris episcopi presunt.
Item Ieronimus supra epistolam ad Titum. Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: „Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autemCephae,“ communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam autem unusquisque eos, quosbaptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbiteris superponeret > r\ TV/T A XT A turs et scismatum semina tollerentur.
Caput 6
Coram episcopis presbiteris docere licet:
Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum, [de septem gradibus ecclesiae]: Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus in altario presbiteros posse sacramenta conficere.
§. i. Sed quia scriptum est: „Presbiteri duplici honorehonorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei,“ predicareeos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare, conuenit reddere communionem, necesse est uisitareinfirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramentaconplere.
§. 2. Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae temptationis infletur, irascatur sis plebeminterdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, siplebi, ut dictumi est, benedicant. Etenim abnuentimihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere queiubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quidpoterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiterChristum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populum non debet, qui Christumconsecrare non metuit?
§. 3. Circa laicos ac mulieresiubentibus uobis, iniustissimiP sacerdotes, presbiter Deibenedictionis perdit offitia q amittit linguae opus, non habetconfidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum,solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem, que consecrationi eius conpetit, non retentat.
§. 4. Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, utdampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus perpotentiam aufertur Deo digna diligentia, contagiumquoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia po-tentari.
§. 5. Presbiteri negotiorum ab initio, iudicesesse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debentconcilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopinominantur, secundum quod dictum est ad episcopum ,,Noli negligere gratiam, que tibi data est perinpositionem manuum presbiteri “ y et alibi ad maioresnatu: „Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam“
§. 6. Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiteri!nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licetbaptizandum se esse a Domino proclamaret. Quodpropterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam nonpotest reuocari, uel jad presens in ecclesiis faciant, quod Romae fit, quod in Affrica fitss, quod in orientefit 111 hh quod in Ispania, quod in Britannia, quod in Gallia\ quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat,quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorumlegitur esse disposita.
Caput 7
Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant.
§. i. Sed et episcopi sacerdotes seesse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos,ut ipsis episcopiss honor deferatur a clericis.
§. 2. Scitum est illud oratoris Domicii: „Cur ego, inquit,te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut sena-torem?“
§. 5. Recordemur semper, quod beatus Petrus apostolus precepit sacerdotibus: ,, Pascite eum, qui in uobis est, gregemDomini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, neque turpis °p lucri gratia, sed uoluntarie,neque ut dominantes in clero 51, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.“
§. 6. Pessimae consuetudinis est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros etpresentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, auteos dedignentur audire. „ Et si alii,“ ut inquitapostolus Paulus, ,,fuerit reuelatum sedenti, prior taceat.“,, Gloria patris est filius sapiens.“ Gaudeat episcopusj 149v iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.