Quaestio 3
QUESTIO 3
Dictum
Caput 1
De his, qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt.
Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel quicumque clerici, qui nichil habentes ordinantur, et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quecumque predia suo nomine conparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur, nisi ammoniti ecclesiae eadem contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis euenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi iudicentur.
Caput 2
De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt.
Item ex Concilio Tolletano XI. Quicumque de sacerdotibus uel ministris pro sui utilitate atque amicitia, quocumque modo, aut per scripturae seriem 'aliquid meruerint ab aliquo percipere, in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde uoluerint facere ipsorum uoluntatis arbitrio subiacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortas.se remanserit, ecclesia, cui prefuit uel minister extitit, hoc sibiin perpetuum uendicabit.
Dictum
Ecce quod illa, que non ex offitio ecclesiastico, sed ex aliqua prestatione suae utilitatis lucratus est, potest darequibus uoluerit.
Caput 3
De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur.
Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis aliquid ab extraneis aut cum ecclesia, aut sequestratim dimittitur, aut donatur, (quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis offerreprobatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae conputabunt, quiaiustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.