Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Quod autem preter summam emolumenta sectari sit usuras exigere, auctoritate Augustini probatur, qui in Psalmo XXXVI. [ad. uers. , , Tota die“] scribit dicens ;

Caput 1

Qui plus quam dederit expetit, usuras accipit .

Si feneraueris hominem , id est si tu mutuum g dederis pecuniam tuam, a quo plus quam dedisti expectes, non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, siue illud triticum sit, siue uinum, siue oleum, siue quodlibet aliud, si plus quam dedisti expectes accipere, fenerator es, et in hoc inprobandus, non laudandus.

Caput 2

Quicquid supra datum exigitur, usura est.

Item Ieronimus super Ezechielem, lib. VI. [ad. c. 18.] imputant quidam usuras tantum esse in pecunia. Quod prouidens diuina scriptura omnis rei superhabundantiam aufert, ut plus non recipias quam dedisti.

Item: §. 1. Alii pro pecunia fenerata solent munuscula diuersi generisaccipere, et non intelligunt scripturam usuram appellareet superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint.

Caput 3

Quicquid sorti accidit usura est.

Item Ambrosius de Nabuihe. Plerique refugientes precepta legis cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt. Ideo audiant quid lex dicat: „Neque, inquit, usuram, escarum accipies, neque omnium rerum.“

Item: §. 1. Esca usura est, et uestis usura est, et quodcumque sorti accidit usura est; et quodcumque uelis ei nomeninponas, usura est. litem :

§. 2. Si quis instaurandum conuiuium putet, ad negociatorem mittit, ut absinthiati cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, utPicenum uinum aut Tiriacum requirat; ad lanium, utuuluam sibi procuret; ad alium, ut sibi poma adornet.

Caput 4

Quando amplius exigitur quam detur , usura accipitur .

Item ex Concilio Agatensi. Usura est, ubi amplius requiritur quam quod datur. Verbi gratia, si solidos decem dederis, et amplius quesieris, uel dederis frumenti modium unum, etsuper aliquid exegeris.

Dictum

Ecce euidenter ostenditur, quod quicquid ultra sortem exigitur usura est.

PrevBack to TopNext