Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 4
Alienetur a clero usuras aut superhabundantiam exigens.
Item ex Concilio Martini Papae, [c. 62.] Si quis oblitus timorem Domini, et sacrarum scripturarum, que dicunt:.Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognicionem magni concilii fenerauerituel centesimam exegerit, aut ex quolibet negocio turpis lucri quesierit, aut per diuersas species uini, uel frugis, uel cuiuslibet rei, emendo uel uendendo aliqua incrementa susceperit, de gradu suo deiectus alienus habeatura clero.
Caput 7
De eodem.
Item ex Niceno Concilio, [c. 17.] Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: „Qui pecuniam suam non dedit ad usuram , “ statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplumdare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum, deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico gradu.
Caput 8
Etiam laicis usura dampnabilis est.
Item Leo Papa, [epist. I. c. 3.] Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent pecuniam, et fenore uolunt ditescere. Quod nosut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine s constituti, sed etiam in laicos cadere, quise Christianos dici capiunt, condolemus. Quod uindicariacrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnispeccandi oportunitas adimatur.
Caput 11
Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit.
Item Augustinus ad Macedonium , [ep. LIV.] Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid ueleripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique atque huiusmodi male utique possidentur, et uellemut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur. Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est:„Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli autem nec obolus, “ nonne omnes, qui uidentur sibi gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienumspossidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur, alienum est; male autem possidet qui male utitur.
Caput 12
Ab illo usuram exigere possumus, cui iure nocemus.
Ab illo exige usuram, cui nocere merito desideras; cui iure inferuntur arma, huic legitime inferuntur usurae;quem bello uincere non potes, ab hoc usuramexige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicatqui usuras flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur quifuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibiius usurae.