Text List

Quaestio 5

QUESTIO 5

Dictum

Quod uero elemosinae non sint faciendae ex fenore uel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testaturin libro de uerbis Domini, tractatu XXXV.:

Caput 1

De usuris elemosinae fieri non possunt.

"Nolite uelle elemosinas facere de fenore et usuris."

Caput 2

Oblatio de rapina reprobatur a Deo.

Item Augustinus. "Inmolans ex iniquo oblatio est maculata. Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibusiniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pau-erum, quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui.anis egentium uita pauperis est. Qui defraudat illum homosanguinis est. Qui effundit sanguinem, et qui fraudemfacit necessario, fratres sunt".

Caput 3

Non est aliquid rapiendum diuitibus , ut detur egenis.

Item Augustinus in Omelia. "Forte aliquis cogitat et dicit: Multi sunt Christiani diuites, auari, cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero. Unde enim illi nil boni agunt, mercedem habere potero. Sed huiusmodi cogitatio ei s Diaboli calliditate suggeritur. Nam si totum tribuat quod abstulerit, potius peccatum addit quam minuat."

Caput 4

De eodem.

Item Ieronimus "Nemo, qui rapit, moriens, si habet unde reddat, salua-tur. Si eos, quorum fuit, inuenire non poterit, ecclesiae uel pauperibus tribuat".

Caput 5

De eodem

Item Ambrosius. "Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est ablata reddatur."

Caput 6

Furtum conmittit qui inuentum non reddit.

Item eiusdem. "Si quid inuenisti, et non reddidisti, rapuisti; quantum potuisti fecisti. Quia plus non inuenisti. Qui alienum negat, si posset et tolleret. §. i. Deus cor interrogat, non manum".

Caput 7

Qui de rebus concessis et bene quesitis ele-mosinam inpendit , illa placet Deo.

Item Gregorius [lib. VII. epist. no. ad Syagrium.] "Elemosina redemptoris nostri oculis illa placet, que non ex illicitis et iniquitate congeritur, sed que derebus concessis et bene acquisitis inpenditur".

Caput 8

Peccat qui rem inuentam non reddit .

Item Ieronimus in lib. Leuitici . "Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod inuenerint, teneant, et dicunt, Deus michi dedit, cui habeo reddere? Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis inuenta non reddat".

Caput 9

Bonus usus non iustificat iniuste quesita.

Item Augustinus [lib. de bono coniugali, c. 14.] "Neque enim si agris inique ac perperam inuasis itaquisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largasfaciat, ideo rapinam iustificat."

§. 1. "Neque si alius ruripaterno, uel iuste quesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est."

§. 2. "Nec tirannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tirannos subditos tractet."

§. 3. "Necuituperetur ordo regiae potestatis, si rex tirannica crudelitate seuiat. Aliud namque est iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uelle uti."

Caput 10

Cum alterius detrimento alteri subuenire non licet.

Item Ambrosius in lib. [III.] de offitiis , [c. 9.] "Denique, si non potest alteri subueniri, nisi alter leda-tur, commodius est neutrum iuuari quam alterum grauari. Ideoque in causis pecuniariis interuenire non est sacerdotale, in quibus non potest fieri, quin frequenter alter ledatur, qui uincitur, quoniam intercessoris beneficio se uictum arbitratur. Sacerdotis igitur est nulli nocere, prodesse uelle omnibus; posse autem solius Dei est."

Caput 11

Elemosinae et sacrificia non placent Deo , que offeruntur ex scelere.

Item Gregorius in Registro , [lib. VII. Indict. 2. epist. 126. Reccaredo Regi.] "Scriptum est: "Victimae inpiorum abhominabiles sunt Deo: uota iustorum placabilia;" neque enim inomnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo detur inspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: Respexit Deus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem etad munera eius non respexit Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. "Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus s eorum, nec in multitudine sacrificiorum propitiabitur peccatis eorum. Idem: "Longe est Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet""

Dictum

Contra in Exodo legitur , quod filii Israel , exituri de Egypto , a uicinis suis acceperunt mutuo uasa aurea et argentea , ex quibus postea edificauerunt tabernaculum Domino. His respondet Augustinus in lib. quest. Exod. [quest. 39O]

Caput 12

Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Egyptios.

"Dixit Dominus ad Moysen: „Petat uir a proximo, et mulier a proxima, uasa aurea et argentea, et ues-tem.“ Non hinc quisque sumendum exemplum putaredebet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enimDeus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteat.Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium prebuerunt."

Dictum

Item obicitur: Aliena rapere non est contra preceptum: nullo siquidem Dei mandato rapina uideturprohibita. Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienaeintelligitur.

Unde Augustinus in eodem lib. [quest. 71.]:

Caput 13

Maioris penae est uiolenter aliquid eripere , quam furari.

"Penale est occulte auferre: multo maioris penae est uisibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, siue occulte siue E alam, habet preceptum suum. Furti enim nomine ene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utiquefurti nomine in lege ueteris testamenti et rapinam intelligi uoluit. A parte enim totum significauit, quicquid illicite rerum proximi aufertur."

Dictum

His auctoritatibus probatur , quod neque ex rebus inuentis , neque ex male conquisitis elemosinam quisquamfacere potest.

§. 1. Sed Augustinus contra testatur [serm. XXXV. de uerbis Domini] dicens :

Caput 14

De male adquisitis bonum fieri potest .

"Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tubonus, qui facis de malo bonum, et cum ceperis aliquidboni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tuiconuertuntur in bonum, et tu remanes malus?"

Dictum

Sed hoc multipliciter intelligitur. Facit enim de malo bonum qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam malicura et sollicitudo mortalium exprimitur. De malo ergo bonumfacit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudineacquisiuit , iuxta illud euangelii : „ Facite uobis amicos de mammona iniquitatis. Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causapossidetur , ueluii cum mathematicus ex arte , quam docet , uel exfuturis , que pronunciate , nonnulla lucratur. Que uero de malosic acquiruntur in bonum possunt conuerti. De peccato etiamaliqua nonnumquam acquiruntur , que pauperibus iuste erogantur.

Unde Augustinus ad Macedonium , [epist. LIV.]:

Caput 15

Que male acquiruntur aliquando bene possunt expendi.

"Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur. Nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen hec qui ab inuito accipiunt, per iniuriam accipiunt, que potius per iniuriam non darentur."

§. 1. "Sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium, aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iurisperitus uerum consilium. Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur: isti ex una parte consistunt. Cum autem iudiciaet testimonia, que nec iusta et uera uendenda sunt, iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam, quamuis a uolentibus, datur. Ille tamen solet male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit. Qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere, nisi timeret uel puderet emisse."

§. 2. "Sunt aliae personae inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et qui amouetur, et cui admouetur officium. Ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent; magisque reprehendimus qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huiusmodi commodis, uel tenentur."

§. 3. "Isti, si uiam uitaemutauerint, aut excellentioris conscenderint sanctitatisgradum, facilius ea, que hoc modo acquisierunt, tanquamsua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituant."

§. 4. "Qui uero contra iussocietatis humanae furtis, rapinis, calumpniis, obpres-sionibus, inuasionibus aliqua abstulerit, reddenda potiusquam donanda censemus, Zachei publicani exemplo".

PrevBack to TopNext