Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Quod uero penitencia agi non possit , nisi res aliena reddatur, testatur Augustinus in epist. [LIV.] ad Macedonium .

Caput 1

Penitencia non agitur, si res aliena non restituitur.

Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit, et non redditur, penitencia non agitur, sed simulatur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sis, ut dixi, restitui potest. Plerumque enim qui aufert amittit, siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo, nec aliud habet unde restituat.

§. 1. Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi cum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet cruciatus repentei, dum existimatur habere quod reddat, non est iniquitas, quia, si non est unde reddat ablatam pecuniam, tamen, dum eam per molestias corporales reddere conpellitur, peccati, quo male ablata est, penas luit.

§. 2. Sed non inhumanum est etiam pro talibus intercedere, non ad hoc, utminime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem seuiat.

Et paulo post : §.3. Illud uero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste potest) ad reddendum non conpellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus quam inpendimus. Non enim opem fert qui ad peccandum adiuuat, ac non potius adiuuat sed obuiat subuertendo atque obprimendoP.

§. 4. Sed numquid nos ideo aut exigere aut exigendum 1 tradere uel possumus uel debemus? Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et humanum quidem nonnumquam, sed maxime ac semper diuinum iudicium conminantes. Nolentes autem reddere, quos nouimus et male abstulisse, et unde reddant habere, arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur posse uel accipere medicinam.

Dictum

Si uero rem alienam quis consecra-uerit , non eandem, sed estimationem eius restituere debet.

Unde Gregorius [lib. VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino Defensori] :

Caput 2

Qui rem alienam consecrat, eius estimationem restituat .

Conperimus, nullam extitisse causam, pro qua res eorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas inconsulte ac temere consecrari. Idcirco experientiae tuae precipimus, ut, quia quod semel consecratum est eisnon ualet ultra restitui, studii tui sit ut ipse episcopus debeat precium dare.

Dictum

Pro malis autem apud principes ecclesia debet intercedere, non eos temerario ausu defendere.

Unde Gregorius Romano Defensori, [lib. VII. Indict. 2. epist. 2.]

Caput 3

Ecclesia pro malis intercedat, non eos temere defendat.

Hii, qui in furtis publicis inplicati sunt, a nobis non uideantur iniuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet ecclesiam ammonendo, uerbum intercessionis adhibendo quibus ualetis succurrite, ut et aliis opem feratis, et opinionem sanctae ecclesiae non inquinetis.

Dictum

Furtum autem non tam in quantitate rei quam in affectu furantis consideratur.

Unde Ieronimus in epistola ad Titum, [ad c. 2.]

Caput 4

Non solum in maioribus sed etiam in minoribus furtum conmittitur.

Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus etiam iudicatur. Non enim, quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione non idcirco diuersa sit fornicatio, si mulier pulcra aut deformis, ancilla aut ingenua, paupera aut opulenta sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio ita in furto, quantumcumque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

PrevBack to TopNext