Initium
Initium
Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendaminterfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusaturab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum; quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero nonsine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem extorquet; demum solus et absque sinodali audientiaillum sententia ferit. (Qu. I.) Queritur autem, an ea, que mentealienata fiunt, sint inputandaf (Qu. II.) Secundo, an pro ' in-pensispatrociniis liceat clericis munera exigere? (Qu. III.) Tertio, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? (Qu.IV.) Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? (Qu. V.) Quinto , an sibi neganti purgatio sit deferenda f (Qu. VI.) Sexto, an eius confessio cruciatibus sit extorquendaf (Qu. VII.) Septimo, an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotemdampnaref (Qu. VIII.) Octauo, si sponte confessus aut ab aliisconuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an susceptiordinis offitium sibi exequi liceat f
On this page