Quaestio 1
QUESTIO 1
Dictum ante c. 1
Quod autem ea, que alienata mente fiunt, non sint inputanda, facile uidetur posse probari. Peccata namquealia penes uoluntatem animi, alia circa naturae infirmitatemuidentur consistere. Est autem uoluntas, ut Augustinus ait mlib. 1. retractat, [cap. 15.], animi motus ad aliquid uel non imitandum , uel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut hac diffinitione uolens a nolente discerneretur.
§. i. Ex uoluntateitaque peccata procedunt, que libero mentis arbitrio et delinquendi proposito conmittuntur.
§. 2. Porro infirmitas alia est animi, alia carnis. Infirmitas animi est ignorantia; carnis infirmitas est concupiscentia. Ex utraque autem infirmitate queprocedunt inputantur ad penam. Unde de quibusdam ignorantibus dictum est : „Si quis ignorat, ignorabitur .“ Tales erantilli, de quibus Christus ait apostolis: „ Extra sinagogam facientuos , quia arbitrabuntur obsequium se prestare Deo. De eisdem etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundumscientiam. Nullum tamen eorum in sua perfidia perseuerantemhec ignorantia excusat. Ex carnis infirmitate procedunt quenaturae languore fiunt, que, nisi inputarentur ad penam, nequaquam Apostolus lege carnis grauatus diceret: „ Infelix egohomo, quis me liberabit de corpore mortis huius? etc. Siue ergopenes uoluntatem, siue penes infirmitatem peccata consistant , semper inputantur ad penam.
§.3. Cui sententiae illud Augustinide uera religione [c. 14.] contrarium esse uidetur: „Usqueadeo peccatum uoluntarium malum est, ut nisi sit uoluntariumnullo modo sit peccatum, et hoc quidem adeo manifestum est, utnulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat .“ Quare aut negandum est peccatum conmitti, aut fatendum estcum uoluntate conmitti.
§. 4. Sed hoc non generaliter de omnibus peccatis intelligendum esse , idem Augustinus in 1 . lib. retract. [cap. 13.] ostendit, dicens: „Usque adeo peccatumuoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non situoluntarium.
§. 5. Potest uideri falsa hec diffinitio; sed si diligenter excutiatur S, inuenitur uerissima K Peccatum illudquippe cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quodetiam pena peccati. Quamuis et illa , que non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur , quia uel a nescientibus, uelcoactis perpetrantur, non omnino possint non uoluntariadici.“ Idem in eodem [libro c. 15.] : „ Diffinitio peccati, quam diximus: Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quodiustitia uetat unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id diffinitum est, quod tantummodo peccatum est, nonquod° etiam pena peccati .“
Caput 1
Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium .
Idem in lib. [IV.] questionum, [qu. 24. ad c. 15. Numerorum] . "Merito queritur, que sunt peccata nolentium? utrum que a nescientibus conmittuntur, an etiam possitrecte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur?Nam et hoc contra uoluntatem dici solet; sed utiqueuult propter quod facit; tamquam si periurare nolit, et facit cum uult uiuere, sis quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia uult uiuere, et ideonon per se ipsum appetit, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. Quod si ita est, nescio, utrum possint istadici peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Namsi diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud quod uult peccat. Omnes quippehomines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere .Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hocipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur. Hec siita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium, que discernuntur a peccatis uolentium."
Caput 2
Dig. tiU de iniuriis, [I. 3.] "Illud relatum pereque est, eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non possunt, utputa furiosus, et inpubes, qui doli capax non est. Namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere, hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest; facere uero nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiam si nesciat cui faciat. Quare si quis per iocum percutiat, aut dum certat, iniuriarum non tenetur. Si quis liberum hominem ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur."
Dictum
Ut itaque, ex premissis apparet, siue ex uoluntate siue ex infirmitate peccata procedant , palam est illa inputari. Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur. Est enim languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, queuerius animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur, quia accidit animae ex coniunctae carnis corruptione . Porro alia est infirmitas, que proprie carnis dicitur, qua (elementorum seu humorum concordia turbata) caro ipsa afficitur, et tandem dissoluitur.
§. 1. Similiter animi infirmitas duplex est: una, que uicium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira, odium, et alia huiusmodi; alia infirmitas animae, que, cumipsa non sit peccatum, est tamen pena, et causa peccati, ut est obliuio et ignorantia. Furor autem, cum non sit peccatum, est tamen pena peccati, ut febris et ceterae passiones, quas proprie carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, que illis perturbantibus fiunt, nulli inputantur ad penam.
§. 2. Sed obicitur de Lamech, qui , cum cecus esset, Cain interfecit , nec eum excusauit cecitatis infirmitas. Unde dictum est : „ Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech septuagies septies. Sed cecitasignorantiae similis est.
§.3. Ex utraque enim quedam fiunt , queinputantur, quedam uero que minime. Cecus namque, si debitum suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reusadulterii. Si autem ludo, uel exercitatione uirium, uel uenationeiaculum mittens aliquem' perimat, quia ab eo hoc penitus debetesse alienum, homicidii reus habetur. Mens uero alienata furore, cum sui conpos non sit, eorum, que admittit, reatum non contrahit , quia facultatem deliberandi non habuit. Unde pupillo etfurioso in maleficiis subuenitur, ut non eis inputentur ad penamque ex mentis deliberatione non processerunt . Quod nonsolum humanis, sed etiam diuinis legibus noscitur adprobatum.
Caput 3
Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum uitam eternam, qui non hic a malis suis fuerit per penitenciam fidemque conuersus , et per sacramentum fidei ei peni-tenciae, id est per baptismum , liberatus; et maioribus quidem necessarium esse et penitenciam de malis suis agere, et fidem catholicam secundum regulam ueritatis tenere, et sacramentumbaptismatis accipere: paruulis uero , qui necdum propriauoluntate credere, nec penitenciam pro peccato, originaliter trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quamdiu rationis eorum etas capax esse non potest, sufficere ad salutem.
Dictum
Ex eo autem, quod in fine huius auctoritatis dicitur: „ Quamdiu scilicet rationis eorum etas capax esse non potest, “ euidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata inputari, siue sit adultus siue inpubes, nisi rationis sit capax.Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino ineodem lib. [c. 3.] redditur, quare sua facta eis non inputentur:„ Animalia, inquit, eram seculipresentis cursum aut ornatum secundum creatoris incomprehensibilem uoluntatem peragunt, que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia. non sunt. Numquid enim de bubus cura est Deo? Homines uero, quia rationales sunt facti, et de se, et de omnibusrebus, quas in usum uitae presentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient autpenam aut gloriam .“ Sacrae tamen legis auctoritate animaliaiubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant memoriam facti.
Caput 4
Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit .
"Mulier que accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus; morte moriatur. Reienim sunt. §. 1. Queritur, quomodo sit reum pecus, cum sit irrationabile, nec ullo modo capax legis est? Item: Pecora inde credendum est iussa interfici, quiatali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam."
Caput 5
Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit.
"Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus, morsibus, multos nocuisse, quosdam et occidisse, captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio quahec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur qui nescit quod fecerit?"
Caput 6
Reus uoluntate, non necessitate constringitur.
Item Ambrosius in Exameron, in tractatu primi diei. "Illa cauenda sunt, que ex nostra uoluntate prodeunt delicta iuuentutis et irrationabiles corporis passiones. Quorum igitur nos sumus domini, eorum principia extrinsecus non requiramus, nec deriuemus in alios, sed agnoscamus ea, que proprie nostra sunt. Quod possumus non facere, si uolumus, huius electionem mali potius nobis debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istiusmodi uoluntarios reos, non necessitate conpulsos, culpa constringit, pena condempnat. Neque enim, si per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti est, quin etiam ipsius legis diuinae oraculo, si quis per inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem, refugii facultatem, ut possit euadere. Hoc igitur de eo, quod proprie malum uidetur, dictum sit. Mala enim non sunt, que nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem, egritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numerauerit."
Caput 7
Veniam habent que ignorantes ebrii conmittunU
Idem in libro de patriarchis, [c. 6. libro de Abraham.] "Sane discimus uitandam ebrietatem, per quam crimina cauere non possumus. Nam que sobrii cauemus per ebrietatem ignorantes conmittimus. §. i. Nesciunt quid loquantur qui nimio uino indulgent, iacent sepulti, ideoque, siqua per uinum deliquerint, apud sapientes iudices ueniaquidem facta donantur, sed leuitatis dampnantur auctores."
Caput 10
Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria uoluntate.
Item Ambrosius de beata mVa. "Non est quod cuiquam nostram ascribamus erumpnam, nisi nostrae uoluntati. Nemo nostrum tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. Non habentcrimen que inferuntur reluctantibus. Voluntaria tantumconmissa sequitur delictorum inuidia, quam in alios deriuamus. Voluntarium sibi militem elegit Christus, uoluntarium sibi seruum diabolus actionatur. Neminem iugo seruitutis astrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum ere uendiderit."
Caput 11
Minister Dei est qui inuitus homicidium facit .
Idem de paradiso in lih. "Nec is, qui inuitus fecerit aliquod homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: „Quia Deusdedit eum in manus eius.“ Manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium prebuerunt. Leuitaigitur minister remissionis est. Percussor autem, qui non ex dispositione, sed preter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis."
"§. i. Illud quoque specta, quia, cum interficitur inpius, Christus infunditur, et, ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quiaDominus dixit: , , In ea die, qua interfecero omneprimogenitum Egypti, sanctificabo michi omne primogenitum Israel.“ Quod non refertur ad unum diem afflictionisEgypti, sed ad omne tempus."
Dictum
Dictum
§. i. Item obicitur: Sunt quedam , que, etsi non inputentur ad penam, tamen inpediunt sacramentisignaculum. Ambicio namque parentum filio non inputatur adpenam, cui tamen obest ad ecclesiae munus accipiendum. Sicque mente alienata fiunt, etsi non inputentur ad penam, tamensacri muneris executionem inpediunt.
Caput 13
Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit .
"Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam alicui dederit, et casu occiderit, sicut fieri solet, quantum ad gratiam, innocens est, quia uoluntatem, non opusrequirit. Quantum autem ad legem, reus est, quia operaquerit. §. i. Item si in persecutione uirgo fuerit ob-pressa, repellitur lege, quia opus inspicit, non uoluntatem; in gratia autem quasi uirgo suscipitur, quia non operaquerit, sed uoluntatem."
Dictum
Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens, sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris executionem, reus probatur .
§. i. His ita respondetur: Non omnia, que ordinandum inpediunt, ordinatum deiciunt; non enim potestad sacerdotium prouehi qui aliquando insaniuit. Verumtamen, si post sacerdotium furere ceperit , non ideo sacerdotio care-bit, nisi forte numquam ad sanae mentis offitium illum redire contingat. Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in registro5d g Eleuterium Episcopum; „ Quamuis triste sit nobisetc.“ ut supra :, , Longa inualetudine grauatus episcopus “.