Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Quod uero die dominico nec episcopo, nec presbitero causam uentilare aliquam liceat, in Terraconensi Concilio prohibetur, in quo sic statutum est [c. 4.]:

Caput 1

Ministri ecclesiae die dominico causas uentilare non debent.

Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum die dominico propositum cuiuscumque causae negocium audeat uentilare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solempniaperagant. Ceteris uero diebus, conuenientibus personis, illa, que iusta sunt, habent licentiam iudicandi, excepto criminali.

Caput 2

Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur.

Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito presente Rege Heinrico.

Placita secularia dominicis diebus, uel aliis precipuis festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima ieiunia celebrantur, secundum canonicam institutionem minime decreuimus fieri. Insuper etiam sancta sinodus decreuit, ut nulla iudiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus, id est septem diebus ante natale Domini usque inoctauas epiphaniae, et a quinquagesima usque ad octauas pascae, et septem diebus ante natiuitatem sancti Iohannis Baptistae, quatinus adeundi ecclesiam orationibusque uacandi liberius habeatur facultas.

Caput 3

De eodem.

Item Adrianus Papa [in capitulis, c. 64.] Nullus episcopus uel infra positus die dominico causas iudicare presumat.

PrevBack to TopNext