Quaestio 6
QUESTIO 6
Caput 1
Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea.
Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut peruim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque ab eis conscriptae aut roboratae fuerint ingenio, adnullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus, neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctisapostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus. Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontaneafieri debet.
§. 2. Confessio ergo in talibus non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimumenim est de suspicione aut extorta confessione quemquamiudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quamoperis.
§. 3. Non potest autem humano condempnari examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnianamque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent.
Item: §. 4. Est etiam hoc perlatum adsanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), idest quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metuconpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras scribere, aut pro suarum non requisitione causarum, aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis retrudi, ut saltem his territi insidiis? Domini sacer-dotes i, suis faueant uoluntatibus.
Caput 2
Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta.
Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae. Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumquemodi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uio-lentia obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetui-mus tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eiusprepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiamuel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam, Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus, sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus dicit: „Dissolue colligationes inpietatis et cet. “Quinetiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae, illiusque defensoribus hec in mandatis damus, utspirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illoseorumque fautores insequantur, quousque cum integritatepossessiones, uel quecumqueres ecclesiasticae hoc factouelquocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur.
Dictum
Caput 3
Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluti.
Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit, omnesque Franci genas a iuramento fidelitatis absoluit. Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quodfactum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur.
Caput 4
Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii.
Item Gregorius VII. Romanae Sinodo presidens dixit. Nos, sanctorum predecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absoluimus, et ne sibi fidelitatem obseruent modisomnibus prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem ueniant.
Caput 5
Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur.
Item Urbanus II. Episcopo Vapicensi. Iuratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, seruiant, prohibeto. Qui si sacramenta pretenderint, moneantur, oportere Deo magis seruire quam hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano principi iurarunt, Deo eiusque sanctis aduersanti, et eorumprecepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persoluere.