Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum

Ostensum est, quando ecclesia aduersus ecclesiam prescribere possit. Nunc uidendum est, si monasterium aduersus ecclesiamprescribere ualeat? Quod Urbanus II. prohibuit, dicens:

Caput 1

Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent.

Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates uel monachos habere omnimodis prohibemus.

Dictum

Sed si tollitur eis tricennalis possessio, a Gregor io conceditur eis quadragenalis prescriptio. Ait enimPetro Subdiacono, [ 1 . I. c. 9.]:

Caput 2

Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur.

Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente), ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinerecalumpniam, sed quietem eorum inconsussam omnibusmodis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstraue-rint, sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquandoq uestionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur. =

Caput 3

De eodem.

Item ex Nouellis Iustiniani , [Nouella CXXXI.] Neque decennii, neque uicennii, uel XXX. annorum prescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus obponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam inlegatis et hereditatibus.

Dictum

Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria est obicienda prescriptio, ita et auctoritate Gregorii aduersus alias ecclesias prescribere possunt eodem spado temporis.

PrevBack to TopNext