Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
Iudicio, non manibus , res ecclesiae defendantur.
Consuetudo noua in hac ecclesia et ualde reprehensibilis erupit, ut, cum rectores eius patrimonii urbana uel rusticana predia iuri illius conpetere posse suspicantur, fiscalimore titulos inprimant, atque, quod conpetere pauperibus existimant, non iudicio, sed manibus defendant, et, cum predicatores suos ueritas: „nichil per contentionem “ agere precipiat, etiam ipsum litigiosae contentionismalum transcenditur, et res quelibet, cum estimatur ecclesiae posse conpetere, per uim tenetur. Proinde presentidecreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum umquam titulos ponere siue in rustico siue in urbano predio sua sponte presumpserit, anathema sit.