Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Quod autem prescriptione temporis omnia iura tollantur , probatur auctoritate Calcedonensis Concilii , et Gei a sii Papae , et Tollet ani Concilii. Prima hec est:

Caput 1

Rusticanae parrochiae apud episcopos , qui eas possident , triginta annis sine uiolentia permaneant inmobiles.

Per singulas ecclesias rusticanas parrochias, permanere inmobiles apud eos, qui eas tenent, episcopos decreuimus, et maxime si eas sine uiolentia per triginta annos gubernauerunt. Si uero intra triginta annos facta fuerit de pis dubitatio, liceat eis, qui se dixerint lesos propterea i, mouere apud sinodum prouinciaecertamen.

Caput 2

Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant.

Item Gelasius [epist. II. ad Siculos, c. i.] Presulum nostrorum auctoritas emanauit, ut facultates ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen, ut uiduarum et pupillorum atque pauperum, nec non et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum sibi episcopi uendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum atque captiuorum largitores esse possint.

§. i. Illud etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae, nec non dioceses ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent quod tricennalis lex conclusit, quia etfiliorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas .

Caput 3

Territorii possessio conuentum non adimit.

Item ex Tolletano Concilio IV [c. 34.] Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conuentum non adimit.

Caput 4

Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet.

Item ex eodem , [c. 33.] Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quam-uis secundum ius legis eius non uideaturesse diocesis, admittenda tamen non est contra eum actio reposcendi.Sed hoc intra unam prouinciam, extra uero nullo modo, ne, dum diocesis defenditur, pfbuinciarum termini confundantur.

Dictum

Ecce bis auctoritatibus probatur , qiiod possessionis et gubernationis iura prescriptione tolluntur. Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et Eusebio Episcopis :

Caput 5

Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest.

Licet regulis contineatur antiquis, parrochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam, exemplimali temeritate crescente, uniuersalis confusio nasceretur:tamen etiam decretis nostris ante non multum temporisdestinatis omnia iussimus, que taliter fuerant inuasa, restitui. Sed quia temeritas peruadentium legem sibi posse putatgenerari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adiungat, ea, que inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, Camiscanae ecclesiae sacerdotem, et directos abAnconitano pontifice decreuimus, per uos inpleri cupimus, tunc formam in ceteris cognitionibus, que sit sequenda, perscripsimus. Nulla igitur presumptione statum parrochiarum, qui perpetuae etatis firmitate durauit, patimur inmutari, quia nec negligentia pontificum, nec temporalis obiectio (que per incuriam forte generatur), neque ignauia faciente consensus adhibitus, nec subripiente supplicatione preceptio diuellere potest semel diocesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationem plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facerediocesim, olim noscitur ordinatum.

Dictum

Hoc multipliciter distinguitur. Sunt quedam dio - ceses, que certis limitibus distinctae sunt; bae nullo modo prescribi possunt. Aliae uero, que non sunt certis limitibus distinctae, etde quibus certa diffinitio non olim processit S, prescriptione tolluntur.

Unde Innocentius Papa ait

Caput 6

Limitis possessio prescribi non potest.

Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigita-num et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est propter parrochiam basilicae cuiusdam, quamhorum alter Cellacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actiouentilata est, cuius quamuis uetusta retentio nullumiuris preiudicium afferret, ideoque, ne in dubium ultrainter eos nostra deuocaretur sentencia, prolatis canonibussinodalia decreta perlecta sunt. Quorum auctoritas pre-monet, ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminosalienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores uiros mittendos, ita ut diocesis possidentis (sitamen basilicam ueris signis limes prouisus monstrauerit) ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit eternum dominium. Quod si limes legitimus eandem basilicam non concludit, et tam longi temporis probatur obiecta pre-scriptio, appellatio presentis episcopi non ualebit, quia illitricennalis obiectio silentium inponit. Hoc etiam# etsecularium principum edicta precipiunt, et presulum Romanorum decreuit auctoritas. Si uero infra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae iniusta retentio reperitur, repetentis episcopi iuri sine mora restituetur.

Caput 7

Spatia, que difftnita fuerint, tempore prescribi non possunt.

Item Gelasius Iusto Episcopo. Dilectio tua studeat, quesita omnium fideliter rerum ueritate, ut si de spaciis, de quibus memoratur orta contentio, diffinito dudum certa processerit, intemerata seruetur; alioquin, si nichil umquam constiterit terminatum, tunc de prescriptione temporum, si qua pars confidit, prebeat sacramentum, ut tamen que hactenus possedisse probabitur, iusiurandum sinatur offerre.

Dictum

Potest e aliter distingui. Que quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo titulo possidere incipit, prescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illaa uctoritas Gelasii: „Temporalis obiectio, que per incuriam forte generatur , non potest diuellere diocesim semel constitutam. Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere cepit . Si uero iudicis auctoritate , et priuilegiorum longa consuetudine possidere cepit , tunc temporalis obiectio actori silentium inponit.

Unde Gelasius Papa m 7 :

Caput 8

Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent .

Placuit huic sanctae et magnae Sinodo, ut res uelpriuilegia, que Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et siue a diuae recordationis inperatoribus, siue ab aliisDei cultoribus in scriptis donata, et ab eis XXX. per annospossessa sunt, nequaquam a potestate presulum eorumquecumque persona secularis per potestatem subtrahat, aut per argumenta quelibet auferat; sed sint omnia in potestateac iussu presulis ecclesiae, quecumque intra XXX. annorum spacia ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis ergo secularium contra presentem diffinitionem egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit, et ecclesiae propria priuilegia seu res restituerit h anathema sit.

Idem Episcopis Dardaniae .

Caput 9

Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur.

Inter cetera inquit: Post quingentos apnos constituta Christi quosdam audio uelle subuertere, cumXXX. annorum lex hominum non possit abrumpi.

Dictum

Item si de rebus ecclesiae contro-uersia mota est, et diffinitio subsecuta, etsi iniusta sit, tamen quianon sua, sed diffinientis auctoritate possidere cepit, tricennalisprescriptio petitori silentium inponit, ita tamen, ut subputacio proscriptionis non a tempore diffinicionis, sed a decessu diffinientis exordium sumat.

Unde in Tolletano Concilio [IX. c. 8.] statutum est :

Caput 10

Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis.

Si sacerdotes uel ministri, dum gubernacula ecclesiarum amministrare uidentur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae diffinisse aliqua dinoscuntur, non ex die, quo talia scribendo decreuerunt, sed ex quotalia moriendo diffinita reliquerunt, subputacionis ordo substabit. Nusquam etenim poterit ad tricennium temporis pertinere uita irrite iudicantis, quia status contractuum non sumpsit inicia ab origine equitatis.

Dictum

Item ea, que in beneficiis possidentur, siue que metu hostilitatis interueniente diutius possessa fuerint, prescribi non possunt.

Unde in Agatensi Concilio [c. 59.] diffinitum est :

Caput 11

Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt.

Clerici quilibet quantacumque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione aliqua possederint, in ius proprium prescriptione temporis non uocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne uideantur etiam episcopi administrationis prolixae aut precatorias, cum ordinati sunt, facere non debuisse, aut diu retentas facultates in ius proprietatis suae posse transscribere.

Caput 12

Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt.

Item ex Concilio Aurelianensi [I., c. 25.] Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola, uineolas uel terrulas clericis aut monachis, uel quibuslibet prestiterit excolendas uel tempore tenendas, etiamsi longatransisse annorum spatia conprobentur, nullum ecclesia preiudicium patiatur, nec secularis legis prescriptio, que ecclesiam aliquam inpediat, obponatur °.

Caput 13

Temporis prescriptio non obicitur, ubi hostilitatis metus interuenerit.

Item ex Concilio S palen si [II.], cui interfuit Ysidoriis , [cap. i.]

Prima actione Theodulfi Malachitanae ecclesiae antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquameiusdem urbis parrochiam militaris quondam hostilitatisdiscrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esseretentam. Pro qua re placuit, ut omnis parrochia, quamantiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisque conprobaret, eius priuilegio restitueretur. Sicut enim per legem mundialem his, quos barbarica seueritas captiua necessitate transuexit, postliminium reuertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura est parrochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, siue ab aliis ecclesiis possideatur, siue in cuiuslibet possessionem transfusa sit. Non enim erit obicienda prescriptio temporis, ubi necessitas intererit hostilitatis.

Caput 14

Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.

Item Iohannes Papa [VIII.] Paulo Episcopo, fungenti legatione irC Germaniam et Pannoniam. Porro si de annorum numero forte causatur, sciat, quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus certus affixus est. Ceterum, ubi paganorum et incredulorum furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non preiudicat ecclesiarum, que corporalia nescientes arma solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei placuerit misereri, pacienter expectant. Verum si annorum prolixitas in talibus inpediat, Deus ipse reprehendendus est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israelde durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit;sed et ipse per se redemptors, hominum genus post annorum milia de inferni claustris eripuit.

Dictum

Tolluntur etiam prescriptione illaedioceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab heresi adfidei integritatem reuocauerunt.

Unde in IX. Affricano Concilio [c. 88.] legitur

Caput 15

Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt, post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae.

Placuit, ut quicumque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholica unitate lucrari, conueniantur a diligentibus uicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conuentionis non effecerint, qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant, ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab hereticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse preuentam, ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur, cum hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant®.

Dictum

Potest etiam aliter intelligi prescriptio illa longi temporis, qua Gelasius negat statum parrochiarum posse mutari. Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium uel uicennium intelligitur. Huius ergo longi temporis prescriptio auctoritate Gelasii et secularium legum ecclesiis obici non potest.

§. i. Prescriptionum aliae sunt odio introductae petentis et fauore possidentis: aliae tantum odio petentis.Qui enim bona fide et iusto titulo rem presentis per decennium, absentis uero per uicennium tenuerit , perpetua exceptione tutus erit, non solum aduersus alios, sed etiam aduersus creditores, quibus res ipsa obligata fuerat, etiam aduersus uerum dominum. Siuero aliquo casu a possessione ceciderit , etiam aduersus uerum dominum utiliter rem uendicare poterit. Si autem nullo titulo, bona tamen fide, per tricennium rem alicuius possederit, similigaudebit presidio. Bona uero fides non ad tractum medii temporis, sed ad inicium possessionis refertur . Sufficit enim in iniciocuique bona fide possidere cepisse, etiamsi medio tempore conscientiam rei alienae habuerit.

§. 2. Hae prescriptiones sunt introductae fauore possidentis et odio petentis, quia lex fauet his, qui bona fide et iusto titulo, uel bona tantum fide possident, odit autem et punit circa rem suam negligentes et desides.

§. 3. Quodsi mala fide rem alienam quis possidere ceperit, post XXX. annosaduersus omnem petentem exceptione tutus erit. Si uero aliquocasu a possessione ceciderit, actionem non habebit, quia prescriptio hec non fauore malae fidei possessoris, sed odio tantumrem suam persequi negligentia introducta est. Si autem fes adcreditorem suum uel ad dominum peruenerit, detentionis commodum habebit; si uero ad alium, creditor uel dominus £ aduersus eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii possessoris , quia non ab eo habuerit causam possidendi.Quod si uiolenter possessio ad eos peruenerit, malae fidei possessorindistinctae possessionis commodum recipiet.

§. 4. Hec de prescriptionibus decennii, uel uicennii, uel tricennii intelligenda sunt, si sine interruptione possessa probentur. Quod si per naturalemdetentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis noui triginta anni in omnibus proscriptionibus f numerabuntur. Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta anni conputabuntur . Quod si ab eo, qui in causa prescri-bendi erat , possessionem aliquis nanciscatur, tempus precedens cum tempore suae possessionis continuare poterit.

§. 5. Is autem, cuius res prescribitur, si litem contestari non poterit, uelpropter aduersarii absentiam, uel infantiam, uel furoris laborem, cum neminem tutorem uel curatorem, habeat, uel quia in magnapotestate constitutus est, intra constituta tempora presidem adeat, libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporisinterruptionem faciat. Si autem presidem adire non poterit, saltem ad episcopum locorum uel defensorem ciuitatis eat, et suam manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. Quod si preses, uel episcopus, uel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione, uel , si ciuitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem siue triennii, siue longi temporis, siue triginta, uelquadraginta annorum sit.

§. 6. Hec de prescriptionibus interpriuatos. Ceterum aduersus loca religiosa non nisi quadraginta annorum prescriptio currit. Unde in Autenticis : „Quas actiones tricennalis prescriptio secludit , si loco religioso conpetant, quadraginta annis clauduntur .“2211 Et in Nouellis: „ Neque decennii, neque uicennii, etc. In canonibus uero ecclesia aduersus ecclesiam triginta annis, monasterium aduersus ecclesiam non nisi quadraginta annis prescribere permittitur. Quod si priuatus primicias et decimas siue titulo siue sine titulo possederit, nulla temporis prescriptione tutus esse poterit. Que enim ab inicio de iure effectum sortiri non possunt tractu temporis non conualescunt.

§. 7. Unde si liber homolongo tempore pro seruo detineatur, etiamsi quadraginta annorum curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatisiura minime mutilabuntur.

§. 8. Ad hec ecclesia reipubli- coef+: primitiae, decimationes ciuilium functionum instar obtinent.

§. 9. Porro publicae functiones prescribi non possunt.

Unde VII. lib. Codicis, tit de triginta uel quadraginta annorum prescriptione, Inp. Anastasius

Caput 16

Iubemus eos, qui rem aliquam per continuum quadraginta annorum curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt', de possessione quidem rei seu dominio nequaquamremoueri; functiones autem, seu ciuilem canonem, uel aliamquandam publicam collationem inposilam eis dependere conpelli, nec huic parti cuiusque temporis prescriptionem obpositam admitti.

Dictum

Licet predia, siue sint priuati siue ecclesiae, possunt prescribi. Prouentus primitiarum decimationumprescriptione tolli non potest S, etiamsi a Romano Pontificequilibet laicus super his rescriptum inpetrauerit.

§. 1. Rescripta enim, que contra ius scriptum inpetrata fuerint, nisi taliasint, que aliquibus prosint', et nulli obsint, nullius momentiesse censentur.

§.2. Item: Decimae Deo mandante sacerdotibuset Leuitis separatae sunt, ut de sorte Domini uiuerent qui in eiussorte connumerantur. Non ergo cuiusquam priuilegio laicisconcedi possunt, ne divinis mandatis auctoritas humana preiudicium inferat.

§. 3. Unde Inp . Valentinianus et Theodosius: „ Uniuersas terras, que a colonis, siue emphiteoti-cariis dominicis iuris, reipub. uel templorum in qualibetprouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, quiperperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporisprescriptione officiente, iubemus restitui, ita, ut nec precium quidem iniquis conpar at oribus reposcere liceat .“

§.4. De prescriptionibus uero longi temporisin Autenticis inuenitur collatione VIII., constitutione sexta : „Quas actiones alias tricennalis, decennalis, uicennalis prescriptio secludit, si loco religioso conpeiunt, quadraginta annisclauduntur usucapione quadriennii prescriptione suum locumhabentibus .“

Dictum

Sed sola prescriptione XXX. annorum et deinceps, a qua tamen prescriptione priuilegia Romanae ecclesiae sunt exclusa, que non nisi centum annorum spatio prescribi possunt.

Unde Johannes VIII. scribit Regi Lodouico:

Caput 17

Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur.

Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sancta Romana (cui Deo auctore seruimus) ecclesia priuilegia, que in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus preiudicantur. Sed uenerandae Romanae leges, diuinitus per ora principum promulgatae, reum eius prescriptionem non nisi per centum annos admittunt.

PrevBack to TopNext