Quaestio 3
QUESTIO 3
Dictum
Quod autem queritur, an post traditionem sit ei fas cum licentia abbatis ad propria redire? facile monstratur fieri non posse. Ipsum enim redire criminosum est. Qui autem manifesto facinori desinit obuiare, cum potest, consentit. Hic autem nonsolum non obuiat, sed etiam permittendo fautor existit. Non ergo licet abbati dare licentiam alicui retro abeundi, nec itaque illi licet retrorsum abire, quia ex quo semel se abbati subiecit, absque eius permissione nichil agere potest,