Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum ante c. 1

I. Pars. Si autem sine licentia abbatis de monasterio discesserit, queritur, utrum sua sint ei reddenda, an non ? Sed possessiones et res ecclesiae traditas quolibet modo alienare necabbati, nec alicui licet.

Unde Simacus Papa: „Possessiones quas unusquisque etc.“ Et iterum :

Caput 1

Honore priuetur qui de iure ecclesiae aliquid alienare presumit .

Quicumque episcoporum, presbiterorum, diaconorum oblitus Dei, et decreti huius inmemor in constitutumconmittens, predium ecclesiae magnum uel exiguum, uelquicquam de iure ecclesiae alienare temptauerit, etdonator, et alienator, et uenditor honoris sui amissionemulctetur.

Caput 2

Item Gregorius Anthemio Subdiacono, lib. XI. epist. 31. "Ratio nulla permittit, ut propriis cuiusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur."

Caput 3

Qui reuocandum putat quod ecclesiae contulit sacrilegii crimen incurrit.

Item Ambrosius in lib. [II.] de penitencia, [c. 9.] "Sunt qui opes suas tumultuario mentis inpulsu, non iudicio perpetuo, ubi ecclesiae contulerunt, postea reuocandas putauerunt. Quibus nec prima merces grata est, nec secunda, quia nec prima iudicium habuit, et secunda habuit sacrilegium. Sunt quos penituerit opes suas diuisisse pauperibus. Sic eos, qui penitenciam agunt, hoc solum timere oportet, ne ipsius penitenciae agant penitenciam."

Caput 4

Qui sacris locis derelicta retinere contendit sacrilegium conmittit.

Item Gregorius Sabino Subdiacono, [lib. VIII. epist. 6.] "Sacrilegium et contra legem est, si quis quod uenerabilibus locis relinquitur prauae uoluntatis studiis temptauerit conpendiis retinere."

Caput 5

Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant.

Item Lucius Episcopus omnibus Episcopis, [epist. I. cap. 6.] "Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum alienatores a liminibus eiusdem matris ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, dampnamus atque sacrilegos esse iudicamus; et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Parenim pena et agentes et consentientes conprehendit."

Caput 6

Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit.

Item Nicolaus omnibus Episcopis . "Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus, ut maior ecclesia per circuitum LX passus habeat, capellae uero uel minores ecclesiae XXX."

§. 1. "Qui autem confinium. eorum confringere temptauerit, aut personam hominis, uel bona eius inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur."

Caput 7

Soluatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae.

Item ex Concilio Triburiensi. "Si quis in atrio ecclesiae pugnam conmittit aut homicidium fecerit, quicquid pro emunitate uiolata emendandum est altario soluatur, cujuscumque fuerit illa ecclesia."

Caput 8

Non licet alicui hominem de ecclesia rapere.

Item Augustinus ad Bonifatium, [ep. CLXXXVII.] "Miror, quomodo subito fidei murum aries ruperit inimici. Noui enim, qua religione semper sis ecclesia mueneratus. Quo instigante facere hominem de ecclesia rapuisti? Tuus si tuo amico forte presumeret fugitiuus, posset proculdubio intercessoris causa ueniam promereri. Ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur?Sed et si de potestate presumitur, Nabucodonosor regem intende, qui causa superbiae in bouem est ex homine conmutatus. Non ut confundam te hec scribo, sed ut filium karissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum reuoca quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio uero domus tuae a clericis ne suscipiatur interdixi g communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus uel errore a mediffinita tibimet penitencia, tempore condonato pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo."

Caput 9

Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere .

Item ex libro Capitularium [V. c. 90.] "Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad penam uel ad mortem, ut honor ecclesiarum conseruetur; sed rectores pacemeius, et uitam, et membra obtinere studeant;tamen legitime conponat quod inique fecit."

Caput 10

Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit.

Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio, Felicissimo, Sereno, et Timotheo Episcopis . "Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneuentanae municipes ciuitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut de iniuria sua securum esse siuerunt, ausi irreptione temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidemuel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem reclamantemque uiolenter abstraherent. Quos, quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione iudicauit. Et si reuera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum iure debet admitti ubi admittere sacrilegium non dubitauit. Nullus etenim intra limina tantae uenerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae uoluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi uendicet et furorem. Et ideo, fratres karissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parrochiarum uestrarum ecclesiis nostrae preceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi, qui in iniuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur, merito consequantur pro facti sui qualitate uindictam, uerumetiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore reuocentur."

Caput 11

Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas uiolat.

Idem Epiphanio Episcopo. "Ad episcopos ceteros direximus iussionem, ut eos, qui ecclesias uiolasse perhibentur, accessu earum iudicent esse indignos."

Caput 12

Qui ecclesiam Dei uastatet eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur .

Item Pius Papa, [epist II. Italicis]. "Sicut qui ecclesiam Dei uastat, et eius predia et donaria spoliat et inuadit, fit sacrilegus sic ille, qui eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur."

§. i. "Non ergo grauius peccatum est fornicatio quam sacrilegium. Et sicut maius peccatum est, quod in Deo conmittitur, quam quod in homines, sic grauius est sacrilegium agere quam fornicari."

Caput 13

Qua pena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata predia uexare temptauerit.

Item Urbanus [in epist. ad omnes episcopos, c. 2.] "Adtendendum est omnibus, ne predia usibus secretorum celestium dicata a quibusdam irruentibus uexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam (que erga sacrilegos iure promenda est) perpetua dampnetur infamia, et carceri tradatur, aut exilio perpetuae deportationis seruetur."

Caput 14

Item Hyginus Papa. "Si quis ecclesiam igne conbusserit, quindecimannis peniteat, et eam sedule restituat, et preciumsuum pauperibus distribuat."

Caput 15

Iudae similis probatur qui ornamenta ecclesiae subripit .

Item Clemens, [epist. II. ad Iacobum]. "Si forte quispiam presbiter siue diaconus sacrarii sindonem uel uelum subtractum uendiderit, Iudae Scariotis similis estimabitur. Qui propter cupiditatem fecerit hoc opus, nouerit se supradicti Iudae penam suscepturum."

Caput 16

De eodem.

Item ex penitenciali Theodori. "Pecunia ecclesiastica furata uel rapta reddatur in quadruplum; populi uero duplicetur. Si quis aliquid de ministerio sanctae ecclesiae furatus fuerit, septem annis peniteat, tres in pane et aqua."

Caput 17

De eodem.

Item ex penitenciali Romano. "Si quis clericus furtum fecerit capitale, id est quadrupedem, uel domum fregerit, aut quamlibet rem melioris precii furatus fuerit, septem annis peniteat; laicus quinque. Si quis autem de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat proximo suo, etuno anno peniteat in pane et aqua, et si reddere non potuerit tribus annis peniteat."

Caput 18

Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit.

Item Anacletus [epist. I., c. 2.] "Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur;qui autem pecuniam uel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit."

Caput 19

Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit.

Item ex Concilio Ylerdensi, [c. 8.] "Nullus clericorum seruum aut discipulum suum confugientem ad ecclesiam extrahere audeat, uel flagellare presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a loco, cui honorem non dedit, segregetur. §. i. Si quiuero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius uindicetur."

Caput 20

Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur.

Item ex Concilio Triburiensi, [c. 20.] "Si quis contumax uel superbus timorem Dei uel reuerentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem seruum suum, uel quem ipse persecutus fuerit, de atrio ecclesiae, uel de porticibus quomodolibet ecclesiae adherentibus per uim abstraxerit, pro emunitate nongentos solidos conponat, et ipse publica penitencia iuxta iudicium mulctetur."

Dictum

Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum uiolat, uel auferendo sacrum de sacro, uel sacrum de non sacro, uel nonsacrum de sacro.

§. 1. Dicitur etiam sacrilegium conmittere qui uiolentas et inpias manus in clericum iniecerit.

§. 2, Porro ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam uidelicetet excommunicationis. Pecuniaria eis persoluenda est, ad quosquerimonia sacrilegii pertinet.

Unde I oh anne s Papa VIII. scribit omnibus Episcopis :

Caput 21

De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem.

Quisquis inuentus fuerit reus sacrilegii, episcopis uel abbatibus, siue personis, ad quas querimonia sacrilegii iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi conponat.

§. i. Sacrilegium conmittitur, si quis infregerit ecclesiam, uel triginta passus ecclesiasticos, qui incircuitu ecclesiae sunt, uel domos, que infra predictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo uel auferendo;seu qui iniuriam uel ablationem rerum intulerit clericis arma non ferentibus, uel monachis, siue Deo deuotis, omnibusque ecclesiasticis personis. Capellae, que sunt infra ambitum murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta passuum obseruatione.

§. 2. Similiter sacrilegium conmittitur auferendo sacrum de sacro, uel non sacrum de sacro, siue sacrum de non sacro. Idem:

§. 3. Si quis domum Dei uiolauerit, et aliqua sine licentia illius, cui conmissa essedinoscitur, inde abstulerit, uel ecclesiasticis personis iniuriam fecerit, donec in conuentu ammonitus legitime satisfaciat, sciat se conmunione fore priuatum. Si uero postsecundam et tertiam conuentionem coram episcopo satisfacere detrectauerit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxiusteneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fideliummisceatur.

Idem : §. 4. Hii qui monasteria, et loca Deo dicata, et ecclesias infringunt, et deposita uel alia quelibet exinde abstrahunt, dampnum nouies conponant, et emunitatem tripliciter, et uelut sacrilegi canonicae sententiae subigantur.

Caput 22

Nisi canonice indicatum episcopum con-prehendens laicus, excommunicetur.

Item Alexander. 225 c. "Si quis deinceps priorum aut cuiuscumque dignitatis uel cuiuscumque ordinis laicorum episcopum conprehenderit, percusserit, aut aliqua ui a propria sede expulerit, nisi forte iudicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum ecclesiae ipsius iuri perpetuo tradantur."

§. i. Si uero in presbiterum uel in quemcunque inferiorum graduum clericum hec eadem presumpserit, canonicae penitenciae atque depositioni subiacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur.

Caput 23

Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur.

Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolani . "De presbiterorum flagellatoribus, et occisoribus, predonibus, scilicet qui seculari brachio minime cohercentur, iuxta preceptum Domini placet fraterno amore con-ueniantur secundo ac tertio. Qui si te non audierint, conueniente ecclesia eos sacra conmunione priuare atque (si in sua obstinatione permanentes sacerdotaliamonita forte contempserint) ab ecclesiae conpage sub anathematis interdictione resecare licentiam tribuimus."

§. i. "Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione premissa in gremio sanctae matris ecclesiae reuocarinoueris posse."

Caput 24

Item ex Concilio Moguntino sub Rabano, c. 24. "Qui presbiterum occiderit, duodecim annorumei penitencia secundum canones inponatur; aut sinegauerit, si liber est, cum septuaginta duobus iuret:si autem seruus, super duodecim uomeres feruentes se expurget. Conuictus uero noxae usque ad ultimum uitae tempus miliciae cingulo + careat, et absque spe coniugii maneat.]"

Caput 25

Item ex Concilio Triburiensi. "Ut presbiteri non uadant, nisi stola aut orario induti. Et si in itinere spoliantur, aut uulnerantur, uel occiduntur non stola uestiti, simplici emendationesoluantur, si autem cum stola, triplici".

Caput 26

Item ex eodem, c. 5.267 "Omnes presbiteri interfectores conpositione episcopi, ad cuius parrochiam pertinent, soluantur, ita uidelicet, ut medietatem Vuirigeldis eius episcopusutilitatibus ecclesiae, cui prefuit, tribuat, et alteram medietatem in elemosinam illius iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior uidetur, quam ille, quiipsum Domino sociauit.]"

Caput 27

Pro graduum uarietate mulctentur qui clericos occidunt.

Item ex lib. V. Capitularium, [c. 25.] "Qui subdiaconum occiderit, CCC. solidos conponat; qui diaconum, CCCC.; qui presbiterum, DC.; qui episcopum, DCCCC.; qui monachum, CCCC."

Caput 27

Item ex eodem lib. VI. "Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo in monasterio seruiat cunctis diebus uitae suae, numquam ad seculum reuersurus, et septem annos publicam penitenciam agat."

Caput 29

Item Innocentius Papa [II. in Concilio Lateranensi, c. 15.] "Si quis suadente diabolo huius sacrilegii uicium incurrerit, quod in clericum uel monachum uiolentas manus iniecerit, anathematis uinculo subiaceat, et nullus episcoporum illum presumat absoluere, nisi mortis urgentepericulo, donec apostolico conspectui presentetur, et eiusmandatum suscipiat."

Dictum

Qui autem de ecclesia ui aliquem exemerit, uel in ipsa ecclesia, uel loco, uel cultui, sacerdotibus, et ministris aliquid iniuriae inportauerit, ad instar publici criminiset lesae maiestatis accusabitur, et conuictus, siue confessus, capitali sententia a rectoribus prouinciae ferietur, sicut in primo libroCodicis legitur, titulo de episcopis et clericis e£ lege: „Si quisin hoc genus sacrilegii proruperit, et in Digestis titul. Ad legemIuliam pecuniarum repetundarum, l. ultima.

§. 1. Conmittunt etiam sacrilegium qui contra diuinae legis sanctitatem aut nesciendo committunt, aut negligendo uiolant et offendunt; aut qui de principali iudicio disputant, dubitantes, an is dignus sit, quemprinceps elegerit; uel qui intra prouinciam, in qua prouincialeset ciues habentur, offitium gerendae ac suscipiendae amministrationis desiderant , lib. 9. Codicis titulo de crimine sacrilegii.

§. 2. Similiter de iudicio summi Pontificis alicui disputare nonlicet.

Unde Nicolaus Papa omnibus Episcopis 296 ;

Caput 30

Nulli liceat Romanam ecclesiam iudicare, uel eius sententiam retractare.

"Nemini est de sedis apostolicae iudicio iudicare, aut illius sentenciam retractare permissum, uidelicet propterRomanae ecclesiae primatum, Christi munere in beato Petroapostolo diuinitus collpcatum."

Dictum

Sacrilegii quoque reatum incurrit qui Iudeis publica offitia conmittit.

Unde in Tollet ano Concilio IV. [c. 64.]

Caput 31

Sacrilegium faciunt qui Iudeis publica offitia conmittunt.

"Constituit sanctum concilium, ut Iudei, aut hii, qui ex Iudeis sunt, offitia publica nullatenus appetant, quia subhac occasione Christianis iniuriam faciunt. Ideoque iudicesprouinciarum cum sacerdotibus eorum surreptiones fraudulenter relictas suspendant, et offitia publica eos agerenon permittant. Si quis autem hoc permiserit, uelut insacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui subrepserit, publicis cedibus deputetur."

Dictum

Verum ne reuerentia religionis dominos suo iure fraudaret, si famuli ad ecclesiae septa confugientes inde nequaquam abstrahantur °, sacris canonibus est institutum, ut, prestito a domino sacramento inpunitatis, ei etiam reddaturinuitus .

Unde Gelasius Papa scribit Bonifat io Episcopo:

Caput 32

Post prestitam securitatem serui restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt.

"Metuentes dominos famuli, ad ecclesiae septa si confugerint, intercessionem debent querere, non latebras, ne hec ipsa presumptio tarditatis temeritatem augeatrenitendi. Filius etenim noster uir spectabilis Petrus queritur seruum suum in ecclesia S. Clementis diutiusconmorari, cui cum deputasset sacramenta prestari, illum egredi nulla ratione uoluisse. Et ideo directus supradicti homo de presenti cum eo, quem elegerisesse mittendum, cum de inpunitate eius sacramenta prebuerit, eum statim facies ad dominum suummodis omnibus remeare, aut, si in hac pertinacia forte extiterit, post sacramentum sibi prestitum reddaturinuitus."

Caput 33

Securitate accepta ad rationem reddendam fugitiui ab ecclesia eawVe cogantur.

Idem I oh anni, Episcopo Vibonensi . "Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, peruenerunt. Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem seque bonas causas habere iactantem, egredi sub hac condicione precipimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nichil circa eum prorsus asperum fieri durumque pateremur. Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam uenisse probatur ipse sibimet inputaret, atque ordinationi congruae subiaceret. Qui superueniente filio nostro, uiro spectabili Ortasio, sic est ad singula queque conuictus, ut os aperire non posset, et uera esse que huic obicerentur, uoce propria fateretur, ideoque tenetur custodiam ancipatus."

Caput 34

Eripiatur in libertatem seruus, cui Christiano Iudeus circumcisionis signaculum inpressit; alioquinab ecclesia suo domino reddatur inuitus.

Idem Siracusano , Constantio, et Laurentio Episcopis. "Iudas, qui Iudaicae professionis existit, mancipium iuris sui, quod ante paucos annos se asserit conparasse, nunc ad ecclesiam Vene franam confugisse suggessit, sicut petitorii tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia Christiano nuper a prefato domino signaculum circumcisionis infixam. Quapropter uestra diligenter inter utrumque sollicita cura rerum fideliter examinet ueritatem, quatinus nec religio temerata uideatur, nec seruus hac obiectione mentitus conpetentis iura dominii declinare contendat."

Caput 35

De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur.

Item ex Concilio Tolletano XII., [c. 1 o.]- "Diffiniuit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam uel residentes inde abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis, uel dampni, seu spolii, residentibus in loco sancto inferre; sed esse pocius his ipsis, qui ecclesias petunt, per omnia licitum, in triginta passus ab ecclesiae ianuis progredi, in quibus triginta passibus uniuscuiusque ecclesiae in toto circuitu reuerentia defendatur, sic tamen, ut hii, qui ad eam confugiunt, in extraneis uel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculo progredientes aditum obtinebunt; qualiter ad requisitae naturae usum debitis exeant locis, et nullo teneantur euentu necessitudinis qui dominicis se defendendos conmiserint claustris."

§. 1. "Si quis autem hoc decretum uiolare temptauerit, et ecclesiasticae excommunicationi subiaceat, et seueritatis regiae feriatur sentencia."

§. 2. "Ipsos autem, qui ad ecclesiam confugium fecerunt, si iuxta priscorum canonum instituta hii, qui eos repetunt, sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium, si euenerit, sacerdoti querenda est, aut dampnorum sentencia secundum electionem principis huiusmodi sacerdotibus irroganda."

Caput 36

Ante datam securitatem de atrio ecclesiae fugitiuus non cogatur exire.

Item ex Concilio Aurelianensi [I., c. 3. et 5.] "Id constituimus obseruandum, quod ecclesiastici canones decreuerunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis uel domo episcopi eos abstrahere omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad euangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et omni penarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conueniat. Quod sisacramenta sua conuictus fuerit uiolasse, reus periurii non solum a communione ecclesiae uel omnium clericorum, uerum etiam catholicorum conuiuio separetur. Quod si is, cui reus est, uoluerit sibi intentione faciente conponi, et ipse reus actus de ecclesia timore discesserit, ab ecclesiae clericis non queratur."

§. 1. "Seruus etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad seruitium domini sui redire cogatur, et postea quanr dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid penae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu ecclesiae et preuaricatione fidei a communione et conuiuio catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentema domino liceat occupari."

Dictum

Occasione namque religionis seruus dominum suum contempnere , et eius ministerium destituere non debet.

Unde in Gangrensi Concilio [c. 3.] legitur :

Caput 37

Religionis occasione dominum suum non audeat seruus contempnere.

"Si quis seruum alienum occasione religionis docet dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere, ac non pocius docuerit eum suo domino bona fide et cum omni honorificentia deseruire, anathema sit."

Caput 38

Corripiatur durissime qui causa religionis docuerit seruum dominum suum contempnere.

Item ex Concilio Martini Papae , [c. 47.] "Si quis seruum alienum causa religionis doceat contempnere dominum suum, et recedere a seruitio eius, durissime in omnibus arguatur."

Caput 39

Primati insinuetur necessitas , que res ecclesiae distrahere conpellit.

Item ex Concilio Cartaginensi , c. 31. 438 a "Nullus res ecclesiae distrahat. Quod si redditus non habeat, et aliqua necessitas nimia cogit, hanc insinuandam esse primati ipsius prouinciae censemus, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Et si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non possit ante primatem consulere, saltem uicinos conuocet episcopos, curans ad concilium referre omnem ecclesiae necessitatem. Quod si non fecerit, reus Deo et sancto concilio uenditor honore amisso + teneatur."

Caput 40

Sine licentia episcopi quicquid abbas uendiderit , m irritum deducatur.

Item ex Concilio Agatensi , [c. 56.] "In uenditionibus, quas abbates facere presumunt, hec forma seruetur, ut quicquid sine episcopi licentia uenditum fuerit ad potestatem episcopi reuocetur."

§. 1. "Mancipia uero monachis donata ab abbate manumitti non licet. Iniustum enim putamus, ut, monachis cottidianum rurale opus facientibus, serui eorum libertatis otio potiantur."

Dictum

Etiam si episcopo consentiente monasterii possessio ab abbate data fuerit , nullius momenti erit donatio , nisi forte in ecclesiae fabricam erigendam donatio processerit. Quo casu tantum ei donare licet , quantum ecclesiae parietes concludunt.

Unde Gregorius scribit , [lib. VII. Indict. 1. epist. 33., Iohanni Episcopo Scyllacaeno] ;

Caput 41

Nullo titulo res monasterii ualent ab eius iure segregari.

"Questi nobis sunt predicti monasterii monachi abbatem suum terram intra Scillacenum castrum, que in DC. pedes extenditur, sub pretextu fabricandae ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse. Ideo uolumus, quantum parietes edificatae ecclesiae circumdare possunt, iuri ecclesiae uendicare. Quicquid uero extra parietes eiusdem ecclesiae esse potuerit in iure monasteriisine difficultate aliqua reuertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii ab eius iure quolibet titulo segregari. Eapropter donationem eiusdem terrae, que contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue."

Caput 42

"Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te, ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint iure contenti, et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, siue quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus diuinum opus cum summa deuotione perficiant."

Dictum

Sed notandum est, quod aliud est in suos uel propinquorum usus res ecclesiae conuertere (quam perniciosam cupiditatem sacri canones ubique prohibent, et dampnabilem ostendunt), aliud est quod ex dispensatione caritatis humanae infirmitati consulitur, ut quondam sua illi reddantur, qui in sacro proposito manere contempnit. Quod non tam iure fori quam iure poli nonnullos sanctorum fecisse legimus. Beatus enim Iohannes euangelista duobus iuuenibus, quos penituerat omnia sua pro Christo reliquisse, et pauperibus erogasse, aurum et gemmas reddidit, ut cuncta, que uendiderant, sibi redimerent. Sed obicitur: B. Iohannes non oblata reddidit, que pauperibus iam erogata fuerant, sed alia recompensauit, que in pauperum uel ecclesiarum facultatibus numquam conputata fuerant. Similiter si abbas uel episcopus aliqua habuerit, que in ecclesiasticis facultatibus nondum sunt annumerata, exemplo B. Iohannis detilla recedenti, oblata uero ecclesiae retineat.

§.2. Sequitur ergo aliud exemplum, quo eadem, que ablata sunt, laudabiliter reddita monstrentur.

Augustinus in sermone [II.] de uita clericorum:

Caput 43

Non debet ecclesia suscipere que filio exheredato sibi offeruntur.

"Quicumque uult exheredato filio heredem facere ecclesiam, querat alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imo, Deo propitio, neminem inueniet. Quam laudabile factum sancti Aurelii Cartaginensis episcopi? Quidam enim, cum filios non haberet, nec speraret, res suas omnes (retento sibi usufructu) donauit ecclesiae. Nati suntilli filii 485 f reddidit episcopus nec opinanti eaque ille donauerat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed iure fori, non iure poli."

Dictum

Ecce, quod aliquando oblata iure et laudabiliter redduntur. Verum A non hoc exemplo recedenti sua reddenda monstrantur. Aliud est enim in professione suae uitae persistere, aliud a proposito sui ordinis discedere . Si S. Aurelius degenti in laicali habitu oblata reddidit, quia post oblationem filios accepit , non ideo in apostasiam euntibus sua reddenda sunt, quibus utilius necessaria subtraherentur, ut coacti redirent adordinem, a quo recesserant. Sed sicut inimicis et persecutoribus iubemur necessaria subministrare, sicut ab Apostolo monemur tempus redimere, ut expeditius orationi uacemus: sic, ne ecclesia scandalum patiatur, ne discedens in deteriora precipitetur, ne in perniciem monachorum aut incendium monasterii occasione suorum exardescat , laudabilius sua sibi non dico redduntur, sed auferri sinuntur, quam ab illo ista inferantur.

PrevBack to TopNext