Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
De paruulis, qui cupiditate parentum ecclesias emunt.
Quicumque sane cupiditate parentum, cum adhuc par-uuli essent, ecclesias uel ecclesiarum partes per pecunias adepti sunt, postquam eas omnino dimiserint, si canonice ineis uiuere uoluerint, pro misericordia eos ibidem esseconcedimus, neque pro hoc facto a sacris ordinibus illosremouemus, si alias digni inueniantur.
§. 1. Illi uero, qui perse ipsos, cum maioris etatis essent, nefanda cupiditate ductieas emerunt, si in aliis ecclesiis canonice uiuere uoluerint, seruatis propriis ordinibus pro magna misericordia ibi eosministrare permittimus. Quod si ad alias fortassis transferrinon poterint, et in eis canonice uiuere promiserint, minoribus ordinibus contenti ad sacros ordines non accedant, salua tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate.
§. 2. Si qui tamen ante emptionem catholice ordinati sunt, cumea, que emerunt, dimiserint, et uitam canonicam egerint, insuis gradibus permittantur, nisi forte eiusmodi ecclesia sit, ut ibi primum locum debeant obtinere. Primum enim, uelsingularem, uel prepositurae locum in emptis ecclesiis eos habere non patimur.
Dictum
Ex hac itaque auctoritate colligitur, quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, ut supra dictum est, non a fructu emptionis, cum in ecclesiis, quas parentumpecunia adepti sunt, non nisi postquam eas omnino dimiserint et ex misericordia ibidem eis esse conceditur. In quo patet, quod etsi illis ignorantibus symoniae peccatum sit admissumfructum tamen paternae emptionis reportare non possunt. Quod uero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a sacris ordinibus non remouentur. Si enim illius criminis participes essent, ad sacros ordines conscendere non possent. Illud idem intelligendum est de eo, qui per pecuniam est adeptus sacerdotii dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus eius datam;utroque tamen, ordinatore uidelicet et ordinato, hoc ignorante.
Caput 3
De quodam, pro quo incuria parentum pecuniam dedit non episcopo, sed uni principum eius.
Presentium portitorem, quem parentum incuria, per pecuniam non episcopo, sed cuidam principum eius datam, inuitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse testentur, quia tamen, culpam istam nesciens et coactus commisit, et quia ab eodem ordine ut deponeretur suplicauit ultroneus, ex consideratione discretionis (que mater est omnium uirtutum) magis quam ex rigore canonum, misericordiae uiscera adhibendo, ipsum in eodem ordine esse fraternitati tuae consulimus; ita tamen, ut, si ecclesia illa, cui deseruit, sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali offitio permaneat. Quod si fortasse ecclesiae utilitas exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione episcopi sui fratrumque obedientia sacerdotali offitio fungi.