Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4.

Dictum

Nunc ergo de quarta questione est pertractandum, an paternum crimen huic inputetur, quod eo ignorante constatadmissum f Quod ignorantia hunc excuset, multorum auctoritatibusprobatur.

Ait enim Augustinus , [ep. XLVIII. ad Vincentium]:

Caput 1

Alienum crimen nescientem non maculat.

Nullius crimen maculat nescientem.

Caput 2

Item [in eadem epistola] Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen maculet nescientem?

Caput 3

De infantibus , qui ab hereticis baptizantur.

Item in Affricano Concilio, [c. 14.] legitur: Placuit de infantibus, qui ab hereticis baptizantur, neque suo hoc iudicio fecerunt, cum ad ecclesiam Dei salubri proposito fuerint reuersi, ne parentum error illos inpediat, quo minus promoueantur sacri altaris ministerio

Caput 4

De eodem.

Item in eodem, [c. 24.] Qui apud Donatistas paruuli baptizati sunt, nondum scire ualentes erroris interitum si postquam adetatem rationis capacem peruenerint, agnita ueritate fal-sitatem abhorrentes eorum, ab ecclesia ordine antiquo per manus inpositionem recepti sunt, tales ad suscipiendum munus clericatus non debet inpedire nomen erroris.

Caput 5

Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint.

Item Leo IV. Ebruino et Adelfrido. Quia presulatus nostri (quod bene nostis) magisterium non solum de sacerdotum, uerum etiam secularium utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem uestram scire uolumus, hunc presentem presbiterum adsedem apostolicam uenisse, nobisque uiolentiam et excommunicationem suam per ordinem retulisse; quod etiam sine iusto legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter indicauit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus inuidiae usurpare presumpsit. Inde parentes eius magno dolore conpulsi presbiterum illum, qui suam tenebat ecclesiam, mox conprehenderunt, et oculos eius eruerunt. Tamen ipse sepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua uoluntate siue consilio hoc sit peractum. Quod si ita est, ut ipse nobis suo ore testatus est, uobis magnopere pro-uidendum est, ut, si ipse canonice excommunicatus non est, canonica super eum fiat remissio.

Caput 6

Digestis tit. de penis "Crimen uel pena paterna nullam maculam filio infligere potest. Namque unusquisque ex suo admisso sorti subicitur, nec alieni criminis successor constituitur. Idque etiam diui fratres Ierapolitanis rescripserunt". Cum ergo de baptizatis ab hereticis Innocentius scribat: "Lex est ecclesiae his , qui ab hereticisbaptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum preberecommunionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem uelexiguum subrogare: patet, quod infantes, qui ab hereticisbaptizati sunt, sola excusat ignorantia, ut iuxta illud Affricani concilii ad suscipiendum clericatus offitium non eos inpediatnomen erroris.

Caput 7

Perfidia parentum filiis obesse non debet.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 60.] Iudei baptizati, si postea preuaricantes in Christum qualibet pena dampnati extiterint, a rebus eorum fidelesfilios excludi non oportebit, quia scriptum est: „Filius non portabit iniquitatem patris."

Caput 8

Non inputantur peccata parentum &is, qui ab eis personaliter diuisi probantur.

Item Augustinus ad Bonifatium, [epist. XXIII.] Iam itaque, cum homo in se ipso, ab eo, qui genuitalter est effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, quando quod contraxitadmissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente iam est, unde dicatur: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Ut autem possitregenerari per offitium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneraturoblatus.

Hinc etiam Gregorius in lib. XXVI . Moralium [c. 8., in cap. 35. Iob.]:

Caput 9

Ei, qui imitatur, inpietas alterius nocet .

„Homini, qui similis tui est, nocebit inpietas tua, et filium hominis adiuuabit iustitia tua." Humana inpietas ei nocet, quem peruertendo inquinat, et rursus eum adiuuat nostra iustitia, quem a prauis actionibus inmutat. Nocere enim uel adiuuare nesciunt ea, que uel a bono corrumpere, uel a malo permutare uon possunt.

Dictum

Contra Dominus ad Moysen Ego sum Deus zelotes, qui uisito peccata patrum in filios usque in tertiamgenerationem et quartam, " licet non inequalitate iudicii, sed magnitudine clementiae Augustinus hoc dictum asserit, ita dicens: „Intertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur in lege filiis redditurum, non inequalitate iudicii, ut aliipeccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semperexpectat penitentiam et quod in prima generatione delinquiturnon prius corripit et emendat, nisi tertians et quarta generatio euenerit.

Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum, [epist. 75.]:

Caput 10

Non inputantur filiis peccata parentum, que post eorum natiuitatem a parentibus committuntur ; nec pro peccatis parentumspirituali pena filii sunt plectendi.

Dictum

Offitio autem uel beneficio ecclesiae priuari, spiritualis pena est: non igitur hanc ex patris peccato promeretur filius. Item si excusatur, qui ignoranter a symoniaco ordinatur, ut sup. in cap. Urbani legitur, et iste excusandus est, qui perignorantiam symoniace ordinatur.

Sed obicitur illud Gregorii

Caput 11

De ecclesia, que pactione consecratur .

Ecclesia, que pactione consecrata fuerit, potius execrata quam consecrata dici debet.

Dictum

Item peccato ciuium thesauri Iericho anathematizati leguntur. Unde Achor , qui regulam auream et quedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse.

§. i. Item peccato Amalechitarum animalia eorum iussa suntinterfici, quibus quia Saul pepercit, audiuit a Samuele : „ Nescis, quia peccatum ariolandi est repugnare, eZ quasi scelus ydololatriaenolle acquiescere?“

§. 2. Item peccato Egyptiorum posses siones eorum grandini traditae, iumenta et primogenita eorum morte consumpta sunt.

§. 3. Item peccato Israelitarum ar $a Domini Phylisteis tradita est. Si ergo que sensu carent, wZ ecclesia, altare, archa Domini, lapides Iericho, uel execrantur, uel peccatoribus traduntur, uel anathematizantur, uel grandine deua-stantur; si ea, que uim intelligendi non habent, ut animaliaEgyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum morte perduntur:patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime cum exeo utilitas deferatur ignoranti; ueluti si quispiam de latrocinio etrapina filio suo ignoranti diuicias congreget, non excusaret)filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere maleconquisita .

§. 4. Item peccato Achor pZefo Israelitica inmanibus hostium tradita est.

§. 5. Item peccato filiorum Hely populus in manu Phylistinorum corruit.

§. 6. Peccato quoqueplebis electi eorum sepe sunt inpediti, et tandem cum eis prophetaeducti sunt captiuffi.

§.7. His ita respondetur. Insensibilia et irrationabilia peccato hominum uel execrantur, uel anathematizantur, uel morte perduntur, non participatione peccati, sedcausa sacramenti, uel detestatione peccati, uel flagello delinquentium. Causa sacramenti, ut thesauri Iericho et animaliaAmalechitarum. Iericho enim luna interpretatur, et significatistum mundum. Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem, et significant cupidos, et auaros, et demones. Israelitae interpretantur uiri uidentes Deum, significant multitudinem sanctorum. Lapides ergo et thesauri Iericho anathematizantur, animalia Amalechitarum interfici iubentur ad examinandam cupiditatem Israeliticae plebis, et ut signaretur s, quod muri uiciorum, ethuius mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Iericho designantur, irrationabiles quoque uiciorum motus, qui per animaliaAmalechitarum intelligunlur, non debent transire in sortem sanctorum. Animalia uero fEgyptiorum, et possessiones eorum, et primogenita, grandine et morte consumpta sunt, ut in illispunirentur, quorum felicitate letabantur, et ut daretur intelligi, quod mundus peribit et substantia eius. Sed et terra Israelitarum in salsuginem uersa est, et segetibus eorum imbresaduersffi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confectasunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt, saltim inter suplicia sentirent. In detestatione uero peccatipecunia Symonis dampnata est, cui dictum est: „ Pecunia tuatecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecuniapossideri ) In detestatione quoque eiusdem criminis altare etecclesia, que per symoniam consecrantur, non tam consecrariquam execrari dicuntur ", quia qui interuentu pecuniae oleumconsecrationis effundit non consecrare, sed execrare credendus est. Hinc est, quod B. Gregorius ecclesias ab Arrianis consecratas iterum consecrari precepit, quia sanctificationem consecrationis que non nisi in fide Trinitatis perficitur, prestare nonpoterant qui fide carebant. Archa uero et prophetae peccatosuorum ciuium hostibus traditi sunt. Electi quoque, qui murmureeorum inpediti sunt, non in penam criminis, sed in experimentumet exemplum patientiae hec passi sunt.

§. 8. Item populus, quipeccato Achor et filiorum Hely in manibus hostium traditus est, significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagellaPrelatorum peccata feriantur, sicut Achor sorte deprehensuslapidibus obrutus est.

§. 9. Sic et nauicula Ionaepericlitatur, ut fugitiuus sorte deprehensus, fluctibus inmergeretur. Aliquandopro meritis Prelatorum deprauatur uita subditorum, ut prelatissuis subditi fauentes ad malum cum eis simul corruant, sicut filiiIsrael, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manibus hostium. Item Dauid populum numerauit, quopeccato gladius Domini deseuit in populum. „Sed in latagente gloria regis est, in diminutione plebis contricio principis .Qui ergo de numerositate suae gentis superbiuit, iure in eiusdiminutione punitus est.

§. 10. Item paruulos Sodomitarum non excusauit ignorantia, quin pro paterno scelere celesti igneconsumerentur; sed hoc igne pena illis diminuta est, quibus successio paterni sceleris est adempta. Pariter etiam demonstratum est, peccatis parentum paruulos aliquando corporaliterflagellari. Illud idem intelligendum est de paruulis, qui peccatoDat an et Abiron uiui descenderunt ad inferos,

§. 11. Item Cam peccante filius eiils Canaam maledicitur; Iezi delinquente lepra transmittitur ad posteros. Iudeis clamantibus:„ Sanguis eius super nos et super filios nostros, reliquiae eorum penae mortis „ Christi addictae sunt. Achab quoquepeccante posteri eius regni solium amiserunt, et qui de eius seminein regno ludae nati sunt, usque ad purgatam labem illius familiae a genealogia Domini exclusi sunt. Odium quoque Esau(ut Malachias testatur ) transiuit ad Ydumeos. Quibus p omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem. §. 12. Sed his exemplis non probantur teneri peccato aliorumnisi imitatores nequiciae eorum. Quicumque enim de semineEsau et ceterorum ad Deum conuersi paternam malitiam detestatisunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt.

Item ut ait Ambrosius [sermone XI.]:

Caput 12

"Turbatur nauicula Petri, in qua erat ludas, quia, qui suis meritis erat firmus, turbatus est alienis .“

Dictum

Ignorabat autem Petrus peccatum ludae. Non ergo ignorantia excusauit illum, sed turbatio hec non peccaticoinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritismalorum nonnumquam adeo boni premuntur, ut eorum turbetur infirmitas . Non itaque his auctoritatibus symoniaci probantur, pro quibus ignorantibus pecunia data est. Non ergo potestprobari iste reus criminis, cuius non habuit conscientiam.

§. 1. Notandum quoque est, quod non omnisignorantia aliquem excusat. Est enim ignorantia alia facti aliaiuris. Facti alia , quod non oportuit eum scire , alia, quodoportuit eum scire. Quod non oportuit eum scire, sicut aitApostolus : , , Si quis infidelium uocauerit uos ad cenam , quicquid uobis appositum fuerit comedite, nichil interrogantes.Si quis uobis dixerit, hoc ydolis immolatum est, nolite comedereEcce quod uocatum ad cenam non oportebat scire, carnessibi appositas ydolis fuisse inmolatas. Quod oportuit eum scire, sicut ignorantia ludeorum et reliquorum infidelium, qui ea, quea prophetis de Christo fuerant prenunciata, adhuc ignorantesse conpleta, unde a Iudeis adhuc expectatur uenturus. Hec neminem excusat.

§. 2. Item ignorantia iuris alia naturalis , alia ciuilis. Naturalis omnibus adultis dampnabilis est; iusuero ciuile aliis permittitur ignorare, aliis non. Iuris ciuilisignorantia nemini obest in dampno uitando, si negotium inde contigerit, ut, si minor pecuniam dederit filio familias, repetit; inmaiore uero quasi delictum est.

§. 3. Item si successionem tibietiam maiori delatam cum alio sine iudice diuidas, putans testamentum iure subnixum, cum non esset, solidam successionem obtinebis ; uel si id, quod nullo iure debuisti, aut iure naturalinon debuisti, sed ciuili, tamquam ex cyrographo soluas aut promittas, repetis; non ita, delictum. Nam si putat rem suam sibi per legem licere rapere, incidit in constitucionem; SY in tantam s.

Caput 13

Inperator Valentinianus Augustus. Si quis in tantam furoris audaciam peruenerit; ut possessionem rerum apud fiscum uel apud quoslibet homines constitutarum ante euentum iudicialis arbitrii uiolenterinuaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quamabstulit, restituat possessori, et dominium eius rei amittat.Sin uero alienarum rerum possessionem inuasit, non solumeam possidentibus reddat, uerum etiam estimationem earundem rerum restituere conpellatur.

Dictum

In hoc autem non fuit ignorantia iuris, sed facti, et illius, quod non oportuit eum scire. A reatu ergo criminis excusat eum ignorantia paterni delicti, quod etsi oportuisset eum scire, infirmitate tamen etatis deprehendere non poterat.

PrevBack to TopNext