Quaestio 6
QUESTIO 6
Dictum
Quid uero de his fieri debeat, qui ignoranter a symoniacis ordinati sunt (quod sexto loco quesitum est), supra, in capitulo uidelicet Urbani, quod sic incipit: „Si qui a symoniacis non symoniace ordinati sunt requiratur. Nunc autem de illis queritur, qui non pro ordinatione pecunias offerunt, sed proelectione, ut uel decretum electionis fiat, uel ut subscriptione confirmetur , uel ut electioni non resistatur, aliquibus premia largiuntur, an eorum electio uiciosa sit indicanda? Non enim uidentur Spiritus sancti donum emere qui non pro consecratione, sed pro electione munera largiuntur, cum nullius spiritualis gratiae aliquos faciat electio participes. Sed sicut ecclesiasticarum rerum emptores symoniaci iudicantur, quia ecclesiasticis offitiis ita adiunctae sunt, ut alterum sine altero alicui non proueniat, ita, quia per electionem uenitur ad consecrationem, perinde symoniacus habetur, qui pro electione premia largitur, ac si pro consecratione munera dedisset.
Caput 2
Symoniacus est, qui ut eligatur premia largitur.
Item Gregorius Salonis consistentibus, [lib. V. ep. 26.] Ego autem uestrae dilectioni prouidens, et meae animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens, eiusdem Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus pressus, que sacro ordini contradicunt, si non persymoniacam heresim, id est premia quibusdam se eligentibus prebendo, ad sacerdotale pertingere conatur offitium. Tunc enim liber pro uobis apud Dominum intercessorerit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis uenerit.
Caput 3
Sicut ordinatio, sic electio uel consensus sine uenalitate debet preferri.
Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustudunensi [et aliis Episcopis, lib. VII. epist. no.] Sicut is, qui inuitatus rennuit, quesitus refugit, sacris altaribus est admouendus, sic qui ultro ambit uel Oportunum se ingerit est proculdubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum descendat? Itaque, frater karissime , in sacerdotibus ordinandis sinceritas uigeat; sit simplex ets sine uenalitate consensus; pura preferatur electio, ut ad summam sacerdotii non suffragio uenditorum prouectus, sed Dei credatur iudicio esse.
Dictum
Si autem pecunia promissa fuerit uel soluta, electo uel ordinato penitus ignorante, nec eo modo ad electionem uel ordinationem peruenerit, ei nullatenus obesse uidetur, nec ad reatum criminis pertinet cuius conscientiam non habuit, nec ad electionis uel ordinationis cassationem, ad quam alias non per prauam illorum cupiditatem peruenisse docetur.