Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Quod autem queritur , quod sit bellum iustum Ysidorus Ethimol. I. XX. inquit :

Caput 1

Quid sit iustum bellum.

Iustum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hominum causa.

§. 1. Iudex dictus est, quia ius dictat populo, siue quod iuredisceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Nonenim est iudex, si non est iusticia in eo.

Caput 2

Nichil interest ad iusticiam , siue aperte siue ex insidiis aliquis pugnet.

Item Augustinus in libro questionum [VI., quest. 10.] "Dominus Deus noster iubet ad Iesum Naue, ut constituat sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus. Hinc admonemur, hoc non iniuste fieri ab his, qui iustum bellum gerunt, ut nichil iustus precipue cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat cui bella refas est. Non enim fas est omnibus. Cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis, nichil ad iusticiam interest. Iusta autem bella solent diffiniri, que ulciscuntur iniurias, sic gens et ciuitas, petenda est, que uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est, uel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed ets hoc genus belli sine dubio iustum» est, quod Deus inperat, qui, nouit quid cuique fieri debeat; in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli, quam minister iudicandus est."

Dictum

Cum ergo iustum bellum sit, quod ex edicto geritur, uel quo iniuriae ulciscuntur, queritur, quomodo a filiis Israel iustabella gerebantur.

De his ita scribit Augustinus in questionibus Numeri, [quest. 44. ad c. 20.]:

Caput 3

Innoxius transitus filiis Israel negabatur , atque ideo iusta bella gerebantur.

Notandum sane est, quemadmodum iusta bella gerebantur a filiis Israel contra Amorreos. Innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis equissimo patere debebat.

PrevBack to TopNext