Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Dictum

Quod militare alienum uideatur ab euangelica disciplina , hinc uidetur posse probari, quia omnis milicia uel ob iniuriam propulsandam, uel propter uindictam inferendam est instituta , iniuriaautem uel a propria persona, uel a socio repellitur, quod utrumque euangelica lege prohibetur. Cum enim dicitur : „SV quis tepercusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram, et iterum:„Qui angariauerit te mille passus, uade cum eo duo milia ;item cum Apostolus dicat ad Romanos : „ Non uos defendentes, karissimi, sed date locum irae: quid aliud prohibemur, quam propriae personae iniuriam repellere?

§. i. Item , cum Petro gladio defendenti magistrum, Christus dixerit : „Conuerte gladium tuum in uaginam; an putas, quia non possum rogarepatrem meum, et exhibebit michi plus quam duodecim milia legiones angelorum? denique, sicut de B. Andrea legitur, cumfieret concursus populorum, ut de manibus iniqui iudicis eumeriperent, et ab iniuria mortis illum defenderent , ipse econtraet exemplo et uerbo patiendam docens, rogabat eos, ne suum martirium inpedirent , quid aliud monemur, quam sicut proprias, ita et sociorum iniurias patienter tollerare, nec ad arma concurrere, sed eorum exemplo ad similia ferenda animum preparare?

§. 2. Item cum in Prouerbiis dicatur : „ Michi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus ; item, cum in euangelio dicatur : , , Nolite iudicare, et non indicabimini item, cum pater familiasdicat seruis nolentibus colligere zizania : , , Sinite utraque crescere usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania, et alligate fasciculos ad comburendum

§. 3. item, cum rexille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis , angelorum uidelicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum, qui uocati ad nuptias uenire contempserunt credendo;item, cum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos:„Nolite iudicare inuicem; item: „Tu quis es, qui indicas ser-uum alienum? Suo domino stat, aut cadit. Siue ergo uiuimussiue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuusest, et resurrexit, ut et uiuorum, et mortuorum do minetur :“ in his omnibus quid aliud precipitur, quam ut uindicta delinquentium diuino reseruetur examini? Cum ergo, ut supra dictum est, milicia uideatur instituta uel ob iniuriam propulsandam, uel aduindictam inferendam, utrumque autem lege euangelica prohibeatur, apparet, quod militare peccatum est.

Hinc etiam Gregorius :

Caput 1

Bella carnalia bellorum spiritualium figuram gerunt.

Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium gererent, numquam, opinor, Iudaicarum historiarum libridiscipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi. Quomodo enim eisbellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Iesu:„ Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis?“ et quibus per Apostolum iubetur et dicitur: , , Non uosmetipsosuindicantes, sed magis iniuriam percipite, et magisfraudem patimini?“ Unde denique sciens Apostolus, iamnobis ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae certamina contra spiritales aduersarios desudanda, uelutmagister miliciae preceptum dat militibus Christi, dicens:, , Induite uos armatura Dei, ut possitis stare aduersusinsidias diaboli ?“

Dictum

His ita respondetur: Precepta patiendae non tam ostentatione corporis quam preparatione cordis sunt retinenda.

Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis:

Caput 2

Precepta patiendae uirtute animi , non ostentatione corporis seruanda sunt.

Paratus debet esse homo iustus et pius patienter maliciam eorum sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus pocius crescat bonorum, non ut pari malicia se quis numero addat malorum. Denique ista precepta magis sunt ad preparationem cordis", quam ad opus, quod inaperto fit, ut teneatur in secreto animi patiencia cum beniuolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse quibus bene uelle debemus.

§. i. Hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Iesus, exemplum singula repatiendae, cum percuteretur in facie, respondit: , , Si male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me cedis ?“ Nequaquam igitur preceptum suum, si uerba intueamur, inpleuit. Neque enim prebuit percudenti alteram partem, sed pocius prohibuit, ne faceret ets iniuriam augeret. Et tamen paratus aduenerat non solum infaciem percuti, uerum etiam pro his quoque, a quibus. hec paciebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce C endens:, , Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

2. Neque Paulus apostolus preceptum Domini et magistrisui uidetur inplesse, ubi etiam percussus in faciem dixit principi sacerdotum: , , Percutiet te Deus, paries dealbate;sedes me iudicare secundum legem, et contra .legem iubes me percuti ? Et cum a circumstantibus diceretur: „Iniuriam facis principi sacerdotum?“ irridens eos ammonere uoluit quid dixerit, ut qui saperent intelligerent iam destruendum esse in aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: , , Nesciui fratres, quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices, “ cum proculdubio qui in eodem populo cre-uerat, atque in lege fuerat eruditus, illum principemsacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo ista precepta patienciae semper in cordis preparatione retinenda, ipsa quoque" beniuolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in uoluntate conplenda".

§. 3. Agenda sunt autem multa etiam cum inuitis quadam benigna asperitate plectendis, quorum pocius utilitati consulendum estquam uoluntati. Nam in corripiendo filium p quamlibet aspere numquam profecto paternus amor amittitur. Fiatq tamen quod nolit, et doleat qui etiam inuitus dolore uidetur sanandus.

§. 4. Ac per hoc, si terrena istarespublica Christiana precepta custodiat, etiam ipsa bellasine beniuolentia non gerentur, sed ut ad pietatis iusticiaeque societatem uictis facilius consulatur. Nam cuilicentia iniquitatis eripitur utilius" uincitur, quoniam nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur inpunitas, et mala uoluntas, uelut interior hostis, roboratur.

Et paulo post: §. 5. Nam si Christiana disciplina omniabella culparet, hoc pocius, consilium salutis petentibus, in euangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciaeomnino subtraherent. Dictum est autem eis: , , Neminemconcusseritis; estote contenti stipendiis uestris. Quibus proprium stipendium sufficere debere precepit, militareutique non prohibuit.

Caput 3

In bellicis armis multi Deo placere possunt.

Item eiusdem ad Bonifatium , [epist. CCVII.] Noli existimare, neminem Deo placere posse, quiarmis bellicis ministrat". In his erat sanctus Dauid, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam plurimi illius temporis iusti. In his erat ille centurio, qui Domino dixit: „Non sum dignus, ut intres sub tectum meum.

§. i. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia uirtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Dominum. Fides enim, quando promittitur, etiam hosti seruanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur? Pacem habere uoluntatis, bellum autem debet esse necessitatiss, ut liberet Deus a necessitate, et conseruet in pace. Non enim pax queritur, ut bellum exerceatur, sed bellum geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas. „Beati enim pacifici“ (ait Dominus) „quoniam filii Dei uocabuntur." Si autem pax humana tam dulcisest pro temporali salute mortalium, quanto dulcior est pax diuina pro eterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem necessitas deprimat, non uoluntas. Sicut bellanti" et resistenti uiolentia redditur, ita uictoriis"capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.

Item eiusdem contra Manicheos , [id est, libro XXII. contra Faustum, c. 74. et 75.]:

Caput 4

Que sint in bello iure reprehendenda.

Quid culpatur in bello? An quia morituri quandoque moriuntur, ut domentur in pace uicturi? Hoc reprehendisse" timidorum est, non religiosorum. Nocendicupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et siqua similia, hec sunt, que in bellis iure culpantur. Queplerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentias resistentium (siue Deo, siue aliquo legitimo inperio iubente) gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum ineo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos ueliubere aliquid tale, uel in talibus obedire iuste ipse constringit. Unde neque Iohannes ab armis iubet discedere milites, et tributa Christus Cesari monet reddi, quia propter bella necessario militi stipendium prebeaturs. Ordo autem ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consiliumpenes i principes sit.

§. i. Sed si humana cupiditate bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam potestatem, nisi desuper datam. Non enim est potestas, nisi a Deo, siue iubente siue sinente. Ergo uiriustus, si forte etiam sub rege, homine sacrilego, militet, recte potest illo iubente bellare, si, uice pacis ordinemseruans, quod sibi iubetur uel non esse contra Dei preceptum, certum est, uel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse reum faciat regem iniquitas inperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi.

Caput 5

Militare non est peccatum.

Item eiusdem in libro de uerbis Domini , tractatu [siue sermone] XIX . Militare non est delictum, sed propter predam militare peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo agere rempublicam, ut diuitias augeas, uidetur esse dampnabile. Propterea enim quadam prouidentiamilitantibus sunt stipendia constituta, ne, dum sumptus queritur, predo crassetur. Item: §. i. Dominus ipsedixit: „ Reddite que Dei sunt Deo, et que sunt cesariscesari.Igitur quod cesar precipit ferendum est, quod inperats tollerandum est; sed fit intollerabile, dumpredam exactores accumulant.

Item §. 2. „Interrogauerunt Iohannem milites, dicentes: Quid faciemus etnos? Ait illis, neminem concutiatis, neque calumpniam faciatis, sed estote contenti stipendiis uestris.“ Sic autem se cognoscere debet omnis homo, qui militat. Non enim dehis tantum militantibus scriptura loquitur, qui armata milicia detinentur, sed quisquis miliciae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles asscribitur, atque ideo hec sentencia potest dici (uerbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque sibi stipendia publice decreta consequitur, si amplius querit, tamquam calumpniator et concussor Iohannis sententia condempnatur.

Caput 6

Pacata sunt bella , que geruntur, ut mali coherceantur et boni subleuentur.

Item eiusdem de diuersis ecclesiae obseruationibus. Apud ueros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, que non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coherceantur, et boni subleuentur.

Caput 7

Summa est laus miliciae reipublicae utilitatibus obedientiam exhibere.

Item Gregorius uniuersis militibus Neapolim [lib. XII. epist. 24.] Summa laus miliciae inter alia bona merita hec est, obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quicquid sibi utiliter inperatum fuerit obtemperare, sicut etiamnunc deuotionem uestram fecisse didicimus, que epistolis nostris, quibus magnificum uirum Constantium tribunum custodiae ciuitatis deputauimus preesse, paruit, et congruam militaris deuotionis obedientiam demonstrauit. Unde scriptis uos presentibus curauimus admonendos, uti predicto magnifico uiro tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate uel conseruanda ciuitate obedientiam exhibere, quatinus quicquid a uobis hactenus bene gestum agnoscitur per presentem temporis uigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.

Dictum

Ex his omnibus colligitur , quod militare non est peccatum , et quod precepta patiendae in preparatione cordis , non ostentatione corporis seruanda sunt.

PrevBack to TopNext