Quaestio 3
QUESTIO 3
Dictum
Quod uero iniuria sociorum armis 'propulsanda non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Dominus enim, cum abHerode quereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi que-siuit armorum, cum occulto instinctu posset in eum conuertissemanus Iudeorum, sed fugiens in Egyptum latuit ibi per septennium. Sic etiam , cum a ludeis lapidibus peteretur, absconditse, et exiuit de templo. Sic etiam, cum duceretur ad crucem, noluit conmouere aduersus seniores Iudeorum turbam, que nuperei obuiam processerat, et cum palmis et laudibus eum receperat.Sic etiam interrogatus a Pilato, an rex esset, ait: , , Regnummeum non est de hoc mundo. Si enim esset de hoc mundo, ministri utique mei decertarent, ut ego non traderer ludeis, insinuansillos ad regnum huius mundi pertinere, qui auxilio humanarumuirium, non diuino presidio ab inminenti iniuria se tueri contendunt. Item, cum discipulis suis ait : , , Si uos persecuti fuerintin una ciuitate, fugite in aliam , “ non arma armis, sed fugampersequentibus docuit obponi.
§. 1. Item, sicut in Ysaia legitur, Egyptus a Nabuchodonosor deuastata est, quia filiis Israel contraAssyrios et Chaldeos protectionis et defensionis auxilium promisit.Unde dictum est: , , Baculus harundineus rex Egypti, superquem si aliquis innisus fuerit, confrigetur, et perforabit manuminnitentisP Ipsi etiam ludei captiui ducti sunt, quia spem suaeliberationis non in solo Deo, sed etiam in homine posuerunt.Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorumbonorum cum gaudio suscipiebant, non querentes sibi aliorumpatrocinia , sed gaudentes, quoniam digni inueniebantur pro nomine Iesu contumeliam pati. Sic et Apostolus in prima epistolapersuadet Chorinthiis, ut iniuriam et fraudem patienter ferantpocius, quam repetendo fratres scandalizent. Sic ab ydolotitiset a qualibet esca censet abstinendum pocius, quam cum scandalofratrum edamus. Sic et a sumptibus abstinet, ne aliquod offendiculum euangelio Christi prestaret. Cum ergo ille, qui ob iniuriaarmis arcetur, non minus scandalizetur quam ille, a quo ablatacoram iudice reposcuntur, patet, quod ad propulsandam iniuriamnon sunt petenda armorum auxilia. Quod autem petendum nonest, illud iure prestari non debet.
Caput 1
Quot sint differentiae retributionis .
Sex differentiae sunt: reddere pro malis bona, non reddere mala pro malis; hec bonorum sunt, et priusmelius. Non reddere bona pro bonis, reddere mala probonis; hec duo malorum sunt, et posterius deterius. Reddere pro bonis bona, et pro malis mala; hec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis , quod Christus nonarguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt;posterius propinquum malis, tamen conuenit et bonis.Unde et lex modum ultionis statuit: „Oculum pro oculo.“Que, si dici potest, iniustorum iusticia est, non quia iniquaest ultio, quam lex statuit, sed quia uiciosa est libido ulciscendi, magisque ad iudicem hoc pertinet inter hominesdecernere, quam bonum hominem sibi expetere. Hic enimmalum pro malo redderet, iudex uero non, sed delectatione iustitiae, iustum iniusto, quod est bonum promalo, quod etiam Deus facit iudex.
Dictum
Item ab aliquo capto iniuste sua exiguntur, pro uita tamen redimenda iuste offeruntur. Item uasa sacra ab aliquo barbaro exiguntur iniuste, pro redemptione tamen captiuorumiuste prestantur. Sic etiam iniuriae propulsatio, licet iniustepostuletur, tamen iuste prestatur, quamquam et ipsa postulationon usquequaque iniusta probetur.
§. 1. Aliud est enim iniuriampropellere, ut sibi liceat uoluptuose uiuere, aliud, ut aliorum utilitati libere possit uacare. Sicque aliud est suffragium ab hominetamquam a ministro iusticiae postulare, ut mala uoluntas aduer-santium eius ministerio careat effectu, et bonorum uoluntas eiussuffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominemtransferre, ut aduersa, que inferuntur a Deo ad uitae correctionem, humano pellantur auxilio nulla precedente correctione, sicutIsraelitae, qui captiuitatem sibi inminentem Egyptiorum suffragiose putabant posse euadere sine penitencia preteritae uitae, nonreuocantes ad memoriam: , , Da‘ nobis auxilium de tribulatione, quia uana salus hominis. Et item : „ Hii in curribus, et hii ®in equis, nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus. Petereergo uel prestare in tribulatione subsidium, ut uoluptuose quis incrimine uiuat, dampnabile est. Petere autem uel prestare solacium, ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacemadipiscatur, ut aliquis multorum utilitati seruetur, utile est ethonestum; dissimulare uero est grauissimum. Hinc de Paulolegitur, quod, cum quidam Iudeorum iurassent, se non comesturos panem, nisi eum interficerent, petiit milites a pretore, quorum presidio illesus scruaretur ab iniuria Iudeorum, non suaeuoluptati, sed omnium utilitati uicturus. Hinc in euangelio mercenarius uocatur qui uidet lupum uenientem, et dimittit oues, et fugit.
Caput 2
Ab inperatore ecclesia auxilium postulare debet.
Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiuit ab inperatore Christiano contra hostes ecclesiae, non tam suiulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae. Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda patienda, sed negligentia merito culpanda. Neque enimapostolus Paulus uitae suae transitoriae, sed ecclesiae Deiconsuluit, quando contra illos, qui eum occidere con-spirauerant, consilium illorum ut tribuno proderetureffecit. Unde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretinsidiis .
Caput 4
Quantum interest inter persecutionem hereticorum et catholicorum.
Item eiusdem contra Petilianum [ 1 . II. c. 88.] Pro membris Christi aduersus uos seuiunt, et uobis resistunt, quicumque in ecclesia eo animo sunt, quotunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit.Sed multum interest inter uestram persecutionem, etistorum. Vos similes estis seruo sacerdotis, quia ser-uientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam, id est aduersus corpus Christi, armamini. Isti autem talessunt, qualis Petrus tunc fuit, qui pro Christi corpore, id estpro ecclesia, etiam corporaliter pugnauit.
Caput 7
Qui a socio non repellit iniuriam similis est ei, qui facit.
Item Ambrosius libro I. de offitiis, [c. 36.] Non in inferenda, sed in depellenda iniuria lex uirtutis est. Qui enim non repellit a socio iniuriam, si potest, tam est in uicio quam ille, qui facit. Unde S. Moyses hincprius orsus est temptamenta inbecillae fortitudinis. Nam cum uidisset Hebreum ab Egyptio iniuriam accipientem, defendit ita, ut Egyptium prosterneret, atque inarena absconderet. Salemon quoque ait: „Eripe eum, qui ducitur ad mortem. “
Caput 9
Qui diuina mandata contempnunt seueris coherceantur uindictis.
Item Calix tu s [epist. II. ad Episcopos Galliae]. Iustum est, ut qui diuina contempnunt mandata, et inobedientes paternis existunt iussionibus, seuerioribuscorrigantur uindictis , quatinus ceteri talia conmittere timeant, et deus gaudeat fraterna concordia, et cunctisumant seueritatis atque bonitatis exemplum. Nam si (quodabsit) ecclesiasticam sollicitudinem uigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profectonocebitur.