Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Quod autem expoliatus ante iudicem stare non possit, multis auctoritatibus probatur.

Ait enim Iohannes Papa [I. ad Zachariam Archiepisc.]:

Caput 1

Ante litem contestatam possessori cuncta sunt restituenda.

Antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque cunctos fructus ante litem contestatam preceptor episcopus uel primas possessori restituat.

Caput 2

De eodem.

Item Nicolaus [Papa]. Omnes leges tam ecclesiasticae, quam uulgares et publice precipiunt, ut omnia sibi ablata restituantur ei, qui suis est rebus expoliatus.

Caput 3

Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit expoliatus.

Item Stephanus Papa, [epistola II.] Nullus episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus, debet accusari, priusquam omnia, que eiablata sunt quocumque ingenio, legibus redintegrentur s: ita ut omnes possessiones, atque omnes fructusante acceptam accusationem primates et sinodus episcopo, de quo agitur, funditus restituant.

Caput 4

Nec conuocari ad sinodum, nec in aliquo iudicari debet expoliatus.

Item Eusebius fratribus constitutis per Alexandriam et Egiptum, [epist. II.] In scripturis uestris reperimus, quosdam episcopos uestris in partibus a propriis ouibus accusatos, aliquos uidelicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam uero a propria sede depulsos. Quos sciatis nec ad sinodum conprovincialem, nec ad generalem posse conuocari nec in aliquo iudicari, antequam cuncta, que eis sublata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur.

Caput 5

De eodem.

Item Iulius Papa, [in epistola ad Orientales, c. 35. et 8.] Nullus potest uocari aut iudicari, antequam omniasibi ablata et omnia iura ei in integrum restituantur, quianon habet priuilegium, quo possit exui iam nudatus.

Caput 6

De eodem.

Item Zepherinus [Papa ad Episcopos Aegypti, ep. II.] Preceptum est ergo in antiquis statutis, eiectos atque suis rebus expoliatos ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et demum, si quis eos iuste accusareuoluerit, equo periculo facere; iudices esse decernentesepiscopos recta sapientes, et in ecclesia conuenientes, ubitestes essent singulorum, qui oppressi uidebantur, necprius eos respondere, quam omnia sua eis et ecclesiiseorum legibus integerrime restituantur.

PrevBack to TopNext