Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Qua autem pena feriendi sint qui in accusatione deficiunt, canonum censura diffinit. Penam enim illati criminiscum dispendio existimationis excipient.

Unde Gaius Papa:

Caput 1

De his, qui non probanda obiciunt.

Si quis circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae sustinere, ut dampno pudoris et estimationis dispendio discat, sibi alienae uerecundiae inpune insidiari saltim de cetero non licere.

Caput 2

Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat.

Item Damasus Papa [ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III.] Calumpniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat.

Caput 3

De eodem.

Item ex decreto Adriani Papae [in capitulis ab ipso collectis, c. 52. in medio] . Qui non probauerit quod obiecerit, penam, quam ipse intulerit, patiatur.

Caput 4

De his, qui falsis criminibus aliquem inpetunt.

Item Si quis episcopum, aut presbiterum, aut diaconem falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, necin finem dandam ei communionem censemus.

Dictum

Aliud est accusationem non inplere, et aliud conuicium non probare. Illud enim nulli sine abolitione, lioc omnibus licet.

Unde Fabianus Papa [ad Hilarium Episcopum, epist. III.]:

Caput 5

Conuicium non est pro accusatione habendum.

Si quis iratus crimen cuilibet temere obieceritconuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturamse probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscensque per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.

Dictum

Sed aliud est crimen illatum non posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem deserit, uenia datur ; illi uero, qui crimen illatum probare nonuoluerit, infamia irrogatur.

Unde B. Gregorius scribit I oh an ni Corintiorum Episcopo, [lib. IV. epist. 50.]:

Caput 6

De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit.

Paulum itaque diaconum quamuis culpa sua uehemen-ter confundat, quod deceptus promissione ab accusatione sui episcopi destiterit, tamen hanc ei culpam ignoscimus.

Omnis igitur, qui crimen obicit, scribat se probaturum. Reuera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; etqui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit, ipse patiatur.]

Caput 7

De his M a-, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant.

Idem. Eufemium atque Tomam, qui pro deserenda accusatione episcopi sui sacros ordines acceperunt, eisdemordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti depositi sunt, uolumus permanere.

Dictum

Hinc colligitur autem> clericorum infamiam per Romanum Pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii :„ Quamquam animas per penitentiam saluare possimus, infamiamtamen abolere non possumus, et illud Stephani, cum causasenumerasset, ex quibus infamia inrogatur: „Hos omnes, inquit, „sub nota perpetuae infamiae ad penitentiam suscipimus. Velnon fiunt infames lege canonum omnes quos leges seculi infames pronunciant, cum Paulus diaconus, qui non inpetrata abolicioneab accusatione destitit s, hac auctoritate dignitatem sui offitii recuperauit, quem senatusconsultum Turpilianum infamem pronuntiat. Quod etiam de ea fateri cogimur, que intra tempus luctusnubit, cum matrimonia hodie regantur iure poli, non iure fori, etiure poli mortuo uiro mulier soluta est a lege uiri: nubat cui uult.

§. i. Sed idem Stephanus contra scribit, dicens: „Infames dicimus quoscumque leges seculi infames pronunciant. Sedillud Gelasii et Stephani : „ Quamquam animas , etc. et: „Subnota perpetuae infamiae , “ etc. de illis intelligitur, quibus perciuilem iudicem infamia inrogatur, quorum sicut examinatio etcastigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad ciuilem iudicem spectat. De ea uero, que intra tempus luctus nubit, nonest contrarium ei, quod Stephanus ait: , , Infames dicimus , etc.Cum enim leges seculi precipue in matrimoniis sacros canonessequi non dedignentur, non uidentur pronuntiare infamem, queapostolica et canonica auctoritate non illicite nubit.

§. 2. Notandum quoque est, quod aliud est, cumaliquem penituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse, si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocenteacceperit, ut a probatione eius, quod obiecerat desistat.

Unde in Libro Capitulorum, [c. 175. legitur]:

Caput 8

De eo, quem penitet criminaliter accusasse.

Si quem penituerit criminaliter accussasse, et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei? cum accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Si uero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognouerit, et inter reum et accusatorem per obreptionemconuenerit de colludio, penam excipiat legibus constitutam.

Dictum

Notandum quoque est, quod, sicut in Digest l. XLVIII. legitur, tit. de ab olit, criminum [ 1 . 1 .]: , , Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Autenim calumpniantur, aut preuaricantur, aut tergiuersantur.Calumpniari est falsa crimina intendere ; pr euar icar i uera criminaabscondere; tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere.

§. 1. Sed non utique qui non probat quod intendit protinuscalumpniari uidetur. Nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio querere, qua mente ductus ad accusationem processit , etsi quidem iustum eius errorem reperti, absoluti eum: si uero ineuidenti calumpnia eum deprehenderit , legitimam penam eiinrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbispronuntiationis manifestatur. Nam si quidem ita pronuntiaverit : „ Non probasti , pepercit ei: sin autem pronuntiaverit'. „ Calumpniatus es, condempnari eum. Et quamuis nichil de pena subiecerit, tamen legispotestas aduersus eum exercebitur . Nam facti s quidem questioin arbitrio est iudicantis: penae uero persecutio non eius uolun-tati mandatur, sed legis auctoritati reseruaturX Si autem inter-loquendo dixerit: Titius temere accusasse uidetur, noncalumpniatorem pronunciauit. Temeritas enim facilitatis ueniamcontinet, et inconsultus calor calumpniae uicio caret, et ob hocnullam penam huic irrogari oportet. Supra lib. XL VII. tit. depr euar icat orib. [1. 1.]:

§. 2. , , Preuaricator est quasi uaricatorqui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. Quod nomenLabeo a uaria concertatione tractum ait. Nam qui pre-uaricatur ex utraque parte consistit , quinimo ex altera. Isautem preuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit.Ceterum aduocatus non proprie preuaricator dicitur. Quidergo de eo fiet ? Siue priuato iudicio, siue publico pre-uaricatus sit , hoc est prodiderit causam, hic extra ordinemsolet puniri.

§. 3. Sciendum, quod hodie his°, qui pre-uaricati sunt, pena iniungitur extraordinaria Et infra:

§. 4. „ Accusator de preuaricatione conuictus, postea ex lege nonaccuset p. Et infra Q:

§. 5. „ In omnibus causis (preterquamin sanguine) qui delatorem corrumpit ex Senatusconsulto prouicto habeturX Et infra lib. XLVIII. tit. de abolitionibus criminum:

§. 6. „ Preuaricator em eum esse ostendimus, quicolludit cum reo, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas uero accusationes admitteret.

§. 7. Siquis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.Abolitio priuatim a presidibus postulari ac inpetrari solet; itempro tribunali, non de plano, nec preses hanc cognitionem alteridemandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit , singulorum debet abolitionem petere, alioquin , prout quidomiserit, eius nomine senatusconsulti penam patieturEtinfra°y titulo eodem: „Destitisse eum accepimus , quitotum 122 aa animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem, sed qui permissu inperatoris ab accusatione destitit, in-punitus est.

§. 8. Abolitio autem penam remittit, infamiamnon tollit. Unde Inppp. Valens , Valentinianus, et Gratianus IX. lib. C. eod. titulo de generali abolitione dixisse leguntur : , , Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam criminis tollit, sed penae gratiam facit. Si autem:restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit. Undein eodem lib. iit. de sententiam passis et restitutis, cuidam deportatoin insulam inperator Antoninus dixisse legitur: „Restituo te inintegrum prouinciae tuae, et adiecit: „Ut autem scias, quid sitin integrum restituere, honoribus et ordini tuo, et omnibus ceteris X

PrevBack to TopNext